LIBER VI.
poßit, fiet ut celerius in ipſo, ac tardius moueatur. Sit itaq; nunc ipſum D, atque in ipſo celerius mobile longitudinem
tranſeat A B literis deſignatã. Igitur mobile tardius mino-
rem in eodem longitudinẽ pertranſibit: deſignetur & ipſa: & ſit A C. Quoniã
[?]
autẽ mobile tardius in toto nunc ipſo,
longitudinẽ A C pertranſiuit: celerius mobile per eandem
in minore ſanè mouebitur. Quare ipſum nunc diuidetur: at
e
[?]
rat indiuiſibile. Fieri ergo non poteſt, ut quicquam in ipſo
nunc moueatur. At uerò nec in eodem quicquã quieſcere
poteſt: quieſcere enim id dicebamus, quod eſt aptum ut mo
ueatur, & nõ mouetur tunc, cùm aptum eſt moueri, & ubi,
& quemadmodum moueri eſt aptum. Quare cùm in ipſo
nunc nihil ſit aptum moueri, patet nibil etiam in eodẽ quie-
ſcere aptum eſſe. Prætereà ſi nunc ipſum in utriſq, tẽpo-
ribus idem eſt: fieriq́; poteſt ut in horum temporũ altero to
to quippiã moueatur, in altero toto quieſcat: atq; id quod
toto in tẽpore mouetur, in quouis ipſius mouebitur, in quo
ipſum moueri poteſt: & id quod quieſcit ſimili modo quie-
ſcet: fit profectò ut idẽ moueatur, ſimul atq; quieſcat: ipſum
enim nunc, ultimum utrorumq; temporum eſt. Inſuper id
quieſcere dicimus, quod ſimiliter ſeſe habet et ipſum, et par
tes, nunc atq; prius: at in ipſo nunc non eſt prius, ut patet: quare nõ fit, ut in ipſo quicquã quieſcat. Quæ cum ita ſint,
neceſſe eſt & id quod mouetur, & id quod quieſcit, in tem
pore moueatur, atq; quieſcat. Omne autem quod mutatur,
diuiſibile eſſe neceſſe eſt. Nam cùm è quodam in quoddam
ſit omnis mutatio, cùm eſt quidem in eo in quod eſt mutatũ,
nõ ulterius, ut patet, mutatur: cùm uerò eſt in eo, ex quo eſt
mutatio, & ipſum, & omnes partes, nondũ mutatur: quod
enim eodem modo ſe habet, & ipſum, & partes, id non mu