Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

_AT_uerò neceſſe eſt & ipſum nunc, quod per ſe pri-
moq́; nõ per aliud dicitur, indiuiſibile eſſe, atq; omni
in tempore tale ineſſe: eſt enim extremũ trãſacti temporis
quoddã, circa quod nibil futuri temporis eſt, & inſuper cõ
ſequẽtis, ultra quod nihil tranſacti tẽporis eſt: quod quidẽ
utr orumq; tẽporum finẽ diximus eſſe. Hoc igitur ſi tale
per ſe, idemq́; demonstrabimus eſſe, patebit etiam & indiui
ſibile eſſe. Neceſſe eſt itaq; idem nunc ipſum eſſe, quod fi-
nis utrorumq; tẽporum eſt: nam ſi ſit aliud, atq; aliud, dein
ceps alterum quidem ad alterum ſanè non erit, propterea
quòd continuum non ex indiuiſibilibus constat: ſi uerò ſit
ſeorſum utrunq; : inter ea mediũ tempus erit. Omne nanq; continuum tale eſt, ut inter fines aliquid ſit uniuocum. At
ſi tempus ſit illud, diuiſibile erit, ut patet: demonſtratum eſt
enim omne tempus diuiſibile eſſe. Quare fit ut nunc ipſum
diuiſibile ſit. Quod ſi ſit diuiſibile, erit aliquid præteriti in
futuro, & futuri etiam in tranſacto. Id enim in quo diui-
detur, præteritum tẽpus, & cõſequens terminabit. Præter-
eà nec ipſum nunc, per ſe, ſed per aliud erit: diuiſio enim nõ
eſt ipſius quod eſt per ſe. Et inſuper ipſius nunc aliud trãſ-
actum, aliud conſequens erit, & nõ ſemper idem: aut præ-
teritum, aut futurin, neq; nunc idem. Multis eſt enim diui-
ſionibus diuiſibile tempus. Quod ſi hæc ipſinunc ineſſe nõ
poſſunt, ipſum pro fectò nunc quod eſt utroq; in tempore,
idem eſſe neceſſe eſt. At uerò ſi ſit idem, patet & indiuiſi-
bile eſſe. Nã ſi diuiſibile ſit, ea rurſus euenient, quæ antea
accidebant. Eſſe igitur in tẽpore indiuiſibile quid, quod
ipſum nunc nunc dicimus eſſe, ex hiſce quæ diximus perſpi-
cuum iam euaſit. Atqui nibil in ipſo nunc moueri, ex hiſce
patebit, quæ deinceps dicemus. Nã ſi quippiã in ipſo moueri

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer