Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER VI. autem quod mouetur, & celerius, et tardius moueri poteſt. in omni pro fectò tẽpore celerior, tardiorq́; motus fieri po-
teſt. Quæ cùm ita ſint, tempus continuũ eſſe neceſſe eſt. Di_
co autẽ continuũ, id quod eſt diuiſibile in diuiſibilia ſemper: hoc enim tali ſuppo ſito, tẽpus continuũ eſſe neceſſe eſt. Nã
cùm demonstratũ ſit id, quod celerius mouetur, minore in
tẽpore ſpaciũ æquale tranſire, ſit celerius quidem A, tar-
dius autẽ B, atq; B tranſeat C D magnitudinẽ in tempore
E F: igitur A quod eſt celerius, magnitudinem eandẽ ut pa-
tet in tempore minore tranſibit, atq; ſit in E G tẽpore mo-
tum. Rurſus quoniam ipſum celerius totã C D magnitu-
dinem, in E G tempore pertranſiuit: id quod eſt tardius mi-
norem eodem in tẽpore tranſit: ſitq́; illa C H. At quoniam
B quod eſt tardius, in E G tempore magnitudinẽ C H per-
tranſiuit, A proſectò quod eſt celerius: eandem in minore
tempore tranſit. Quare rurſus tẽpus E G diuidetur. Quòd
ſi diuidetur, magnitudo quoq; C H ratione eadem utiq; di-
uidetur. Quòd ſimagnitudo diuidetur, & tempus itidem
diuidetur: et hoc ſemper erit, ſi poſt celerius mobile tardius,
& poſt hæc celerius ſumamus, ac demonstratis utamur. Nã
celerius quidem mobile, tempus: tardius autẽ, longitudinem
diuidet. Quòd ſi ſemper quidẽ uerẽ conuer ſio fit, cùm fit
uerò cõuerſio, fit diuiſio ſemper, patet omne tempus conti-
nuum eſſe. Patet etiam ſimul, & magnitudinem omnẽ con
tinuam eſſe, eidẽ enim, æqualibusúe diuiſionibus tam tẽpus,
quàm magnitudo diuiditur. Inſuper & ex hiſcerationibus,
quæ dici ſolent, patet ſi ſit tempus continuũ, & magnitudi-
nem continuã eſſe, ſi quidem in dimidio temporis dimidium
magnitudinis, & ſimpliciter in minore minorẽ tranſit: eædẽ
enim diuiſiones, temporis & magnitudinis erunt. Atq; ſi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer