Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. & de alia quauis poſitione diſſerere, quæ ſermonis cauſa
dicitur, qualis eſt Heracliti: uel ſi quiſpiam id, quod eſt, unũ
hominẽ eſſe dixerit: aut contentioſam ſoluere rationẽ, quod
quidem ambæ rationes habent, & Parmenidis, & Melißi.

Nam falſa ſumunt: & forma ſunt uitioſæ. Inepta autẽ ma
gis eſt ratio ipſius Melißi, nec dubitationem habet: ſed uno
abſurdo dato, cætera accidunt. Hoc uerò nullam habet diffi
cultatem. At nobis ea, quæ natura constant, aut omnia, aut
aliqua moueri ſubijciatur, quod quidem patet inductione. Et inſuper nec omnia ſunt ſoluẽda, ſed ea tantùm, quæ quiſ-
piam ex principijs ostendit falſa: quæ uerò hanc conditio-
nem egrediuntur, nõ ſunt ſoluenda: ueluti quadrationẽ eam
quidem, quæ per partes extruitur, ad Geometram diſſol-
uere pertinet; Antiphontis autẽ, non ad Geometram redar-
guere ſpectat. Verum cùm non de natura quidẽ, naturales
autem dubitationes ipſos accidat dicere, bene resſeſe habe-
bit fortaſſe, ſi parũ de ipſis diſſeruerimus. Hæc enim conſi-
deratio, philoſophiam nimirùm habet. Atq; (ut à princi-
pio, omnium accommodatißimè nostra hæc proficiſcatur
oratio) cũid quod eſt, pluribus modis dicatur, quonam mo
do dicunt unũ ommia eſſe? Vtrum ut ſubstãtiam, cuncta? an
ut quantitatem, an qualitatẽ? Et rurſus, utrum ſubstantiam
quidem unam autẽ eſſe cũcta: uelut hominẽ unum, aut equũ
unum, aut animam unam? An qualitatẽ, & hanc identidem
unam: ut albedinem, aut caliditatem, aut aliquid tale? Hæc
enim omnia inter ſe nimium differunt, ut dici non poßint. Nam ſi eſt ſubstantia, & qualitas, atq; quantitas: ſiue ſepa-
rata, ſeiunctaq́; ſint, ea quæ ſunt, nõ unum, ſed plura profe-
ctò ſunt. Sin uerò qualitas ſint uniuerſa, uel quantitas, ſiue
ſit ſubstantia, ſiue nõ ſit, abſurdum eſt ſanè (ſi id quod eſſe

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer