Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER V. tiam, interdum in ſanitatem mutatur. Præterea ſi muta-
tionis est mutatio, generationisq́; generatio, in infinitum
erit abitio: neceſſe est autẽ & priorẽ eſſe, ſi posterior erit,
ueluti ſi generatio ſimplex aliquando fiebat, et ipſum fiens
fiebat. Quare nondum erat fiens ſimpliciter, ſed aliquod
fiens, atq; iam fiens, & hoc rurſus aliquando fiebat, quare
nondum erat tunc, fiens. Cùm autem infinitorum primum
quicquam non ſit, primum ipſum nõ erit: quare, neq; id erit
quod hæret: impoßibile eſt igitur generari quicquam, moue
ri aut mutari. Præterea eiuſdem est contrarius motus, & quies inſuper, & generatio, atq; corruptio. Quare ipſum
fiens, tunc corrũpitur, cùm ſit fiens, neq; enim ſtatim fiens,
neq; posterius: ſit enim oportet id, quod corrũpitur. Præ-
terea, & ei quod generatur, & ei quod mutatur, materiam
ſubeſſe oportet. Erit igitur ut alterabile corpus eſt, aut ani
ma, ſic aliquid id, quod fit motus, uel generatio. Et aliquid
rurſus, ad quod mouetur: oportet enim huius ex hoc ad mo
tum aliquid eſſe, non motum, uel generationem. Et inſuper,
quo pacto erit? Non enim generatio perceptionis, erit per-
ceptio. Quare neque generationis erit generatio, neque
quædam cuiuſdam. Præterea ſi tres mutationis ſpecies
ſunt, ſubiectam naturam harum aliquam eſſe, & ea, in quæ
mouentur neceſſe eſt: ueluti lationem alterari, aut ferri, ne-
ceſſe eſt. Omnino autem cùm omne quod mouetur trifariam
moueatur: aut quia per accidens mouetur, aut quia pars ali
qua mouetur, aut quia per ſe mouetur, per accidens dunta-
xat mutari mutatio poteſt: ueluti ſi is, qui ſanatur currit, uel
diſcit. Ateam, quæ eſt per accidens, iam dudum omiſimus. Cùm autẽ neq; in ſubstãtia, neq; in relatiõe, neq; in actione,
paßioneúe ſit motus, restat in qualitate, quantitate, ac ubi,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer