LIBER V.
quæ è non albo ad album, huius eſt generatio. Ea uerò, quæ
eſt ex eo quod nõ eſt ſimpliciter ad ſubstantiam, generatio
ſimpliciter eſt, qua quidẽ ſimpliciter fieri, & nõ aliquid fie
ri dicimus. Ea uerò quæ ad nõ ſubiectum eſt corruptio, ex
ſubiecto eſt: ſimpliciter quidem ea, quæ eſt è ſubstantia ad
ipſum nõ eſſe. Quædam autẽ ea, quæ eſt ad negationẽ op-
poſitam, ut in generatione eſt dictũ. Si igitur id, quod non
eſt, multis dicitur modis, & neq; id moueri poteſt, quod in
cõpoſitione, diuiſioneq́; cõſistit, neq; id quod eſt potentia,
quod quidẽ ei opponitur, quod eſt ſimpliciter (nam quidẽ
id, quod eſt nõ album, aut non bonũ, moueri per accidẽs po
teſt: eſſe enim id homo poteſt, quod eſt non album. Id autẽ
quod nõ hoc ſimpliciter eſt, nullo pacto moueri poteſt: fieri
enim nõ poteſt, ut id quod nõ eſt, moueatur) impoßibile eſt
profectò generationẽ eſſe motum. Id enim quod haud eſt,
generatur: nam & ſi quàm maximè per accidẽs generatur,
uerè tamẽ de eo, quod ſimpliciter generatur, id dici poteſt,
ipſum in quam, id eſſe, quod haud eſt: ſimili ſanè modo fieri
etiam nequit, ut ipſum idem quieſcat. Hæc igitur difficilia
accidunt huic, moueri inquam id, quod non eſt: & ſi omne
quod mouetur in loco ſit id autem quod non eſt, in loco nõ
ſit (erit enim alicubi) id profectò quod haud eſt, non moue-
tur: neq; ergo corruptio motus eſt. motui nanq; motus con-
trarius eſt, aut quies: at corruptio, contrarium eſt genera-
tio ni. Cùm autem omnis motus ſit quædam mutatio, tres
uerò ſint mutationes, quas diximus quarum duæ quæ con-
tradictione conſistunt generatio, inquam, atque corruptio,
motus non ſint, ut ostendimus: motum eam eſſe ſolùm mu-
tationem neceſſe eſt, qua è ſubiecto ad ſubiectum accedi-
tur. Subiecta uerò, aut contraria ſunt, aut media: etenim pri