Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER V. quia oculus, aut pectus ſanatur: hæc uerò partes totius cor
poris ſunt. At eſt aliquid, quod neq; per accidẽs mouetur,
neq; ex eo, quia aliquid ipſius mouetur: ſed quia ipſum pri-
mò mouetur: atq; hoc eſt id, quod per ſe mobile eſt. Eſt autẽ
aliud in alio motu, ut alterabile: & alterabilis ſanabile, aut
calefactibile. Similis eſt et in eo quod mouet, diuiſio: aliud
enim per accidẽs mouet, aliud parte, quia ipſius aliquid mo
uet: aliud per ſe primò, ut medicus quidẽ ſanat, manus autẽ
percutit. Cùm autẽ ſit quippiã, quod primò mouet, & quip
piam quod mouetur, & tẽpus in quo, & præter hæcid, ex
quo: & id ad quod (omnis nanq; motus, ex quopiã in quip-
piam eſt: aliud eſt enim id, quod primò mouetur, & id in
quod, atq; ex quo mouetur: ueluti lignũ, & calidũ, atq; fri-
gidũ, quorũ aliud eſt quod, aliud ad quod, aliud ex quo mo-
uetur) patet motũ in ligno eſſe, & non in forma: neq; enim
forma, neq; locus, neq; etiã ipſum tãtũmouet, aut mouetur,
ſed eſt id quod mouet, & id quod mouetur, & id ad quod
mouetur, Mutatio nanq; magis ab eo, ad quod eſt, quàm ab
eo, ex quo eſt, nũcupatur. Quapropter corruptio, mutatio
eſt ad id, quod nõ eſt, etſi id, quod corrũpitur, ex ente muta-
tur. Et generatio ad ens eſt mutatio, etſi id, quod generatur,
ex non ente mutatur. Quid igitur eſt motus, prius eſt dictũ. Formæ autẽ, & affectus, & locus ad quæ mouẽtur ea, quæ
ſubeunt motum, immobilia ſunt: ueluti ſcientia, et caliditas. Dubitauerit tamẽ quiſpiam, ſi affectus ſunt motus: albedo
autẽ eſt affe ctus: ad motũ enim erit mutatio: at for taſſe non
albedo eſt motus, ſed dealbatio. Eſt autẽ & in illis id quod
eſt per accidens: et id quod eſt per partẽ, atq; per aliud, & id etiam quod primò, et non per aliud eſt. Id enim quod de-
albatur, ad id quidem quod intelligitur, mutatur per acci-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer