Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER IIII. nec ut quale tempore definitur. Tempus igitur non eſſe mo
tum, ſatis iam patuit. Atq; nihil impræſentiarum interſit,
utro nomine, motu an mutatione utamur.

Quòd ſit Tempus, quodq́; licet motus non ſit, non tamen ſit ſine
motu: & quòd eius numerus ſit.

44. CAP. XI.

_A_Tuerò non ſine mutatione tempus eſſe uidetur. Nam
cũ ipſi nihil mente mutamur, aut nõ animaduertimus
nos eſſe mutatos, nõ uidetur nobis tẽpus fuiſſe: quẽadmodũ
nec hiſce, quos ferunt in Sardo apud Heroas dormire, cùm
fuerint experrecti. Cõiungunt enim nũc ipſa, prius inquã: atq; posterius, unumq́; faciunt mediũ ob ſenſus occupatio-
nem tempus excipientes. Vt igitur ſi non aliud, atq; aliud,
ſed unum, idemq́; nunc eſſet tẽpus, ſanè non eſſet, ſic et cùm
lateat aliud, atq; aliud, me dium eſſe, ipſum non eſſe tempus
uidetur. Quòd ſi tunc fit, ut tempus eſſe non arbitremur, cũ
nullam definimus mutationẽ, ſed in uno atq; indiuiſibili ani
ma manere uidetur: cùm uerò ſenſerimus, definiuerimusq́; mutationem, tũc tempus fuiſſe dicimus: patet profectò ſine
motu, mutationeúe tempus nõ eſſe. Quæ cùm ita ſint, pa-
tet tempus, nec motũ eſſe, nec eſſe etiam abſq; motu. Quo-
niam autem quidnam ſit tempus, quærimus: ſumamus opor
tet hinc ordientes, quidnã ipſius ſit motus. Nam ſimul mo-
tum, tẽpusq́; ſentimus. Etenim ſi tenebræ ſint, & nihil per
corpus afficiamur: motus autẽ inſit in anima, cõtinuò ſanè
quoddam etiã ſimul fuiſſe tẽpus uidetur. At cũ tẽpus, etiã
quoddã uidetur nobis fuiſſe, ſimul tũc et motus fuiſſe quid-
dam uidetur. Quibus efficitur, ut tẽpus, aut motus ſit, aut
aliquid motus. Cùm igitur motus non ſit, neceſſe eſt ipſum
aliquid motus eſſe. Cùm autem id, quod mouetur ex quo-
dam in quoddã proficiſcatur, magnitudoq́; omnis continua

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer