Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. III. nibus grammicis oſtendi, platearumq́; & vicorum, vti emendatæ fiant
diſtributiones, in mœnibus docui, & ita finitionem primo volumine con-
ſtitui. Itẽ in ſecundo de materia quas habeat in operibusvtilitates, & qui-
bus virtutibus è natura rerũ eſt cõparata, peregi. Nunc in tertio de Deorũ
immortaliũ ædibus ſacris dicã, & vti oporteat perſcriptas eſſe, ex ponam.

62. IN M. VITRVVIVM POLLIO,
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
TERTIVS.

IN PROOEMIVM ANNOT.

OPortuiſſe hominũ pectora feneſtrata et aperta eſſe. ]
Eam ſententiam Lucian{us} in Hermotimo, Momo reprehendenti in
hoc Vulcanum tribuit. Nam cum ſuborta eſſet inter Neptunum, Mi-
neruam, & Vulcanum controuerſia, quis artificij præstantia ante-
celleret, Neptun{us} taurum, Minerua domum, Vulcan{us} hominem
componit. Qui ſtatuat, vn{us} deligitur Mom{us}, is cum in reliquis operib{us} multa
damnaſſet, hoc in Vulcani homine non probauit, quòd fenestellæ in pectore additæ
non eſſent, vt videri poſſet, quid cogitaret, verum an falſum diceret.

Si non pecunia ſint copioſi. ] Diuitiæ & officinæ vetust{as} adferunt
artificib{us} autoritatem.

Nanque vti ciuitatibus magnis, & c. ] Vel hinc diſce non parum re-
ferre ad commendationem, cui op{us} tuum dices, aut quo autore faciendum recipi{as}. Ea propter ad Veſpaſianum de naturali historia ſcripſit Plini{us}, de agricultura ad
Deiotarum regem Diophanes, ad Antoninum de piſcib{us} Oppian{us}, ad Commodum
onomasticon Iuli{us} Pollux, ad Augustum de Architectura Vitruui{us}, & ei{us}
ego interpretationem ad te Franciſce Rex, quod & potentißim{us}, & doctißim{us}
princeps eſſes, quod pater patriæ, quod omnium gentium conſenſu bonarum litera-
rum aſſertor vindex\’.

Nobilibus & humili ortuna ciuibus. ] Quod ad me attinet, ſyn-
cerior mihi videtur aliorum codicum ſcriptura, in quib{us} non nobilib{us}, ſed igno-
bilib{us} legitur.

Vti Hellas Athenienſis, & c. ] Myagri, & Bedæ ſtatuariorum mentio-
nem facit Plini{us} lib. XXXIIII . cap. VIII . Reliquorum quod ſciam nuſquam
meminit, nec ali{us} ſcriptor, cui{us} mihi veniat in mentem.

Deformationibus grammicis. ] Id eſt deſcriptionib{us}, & deſignatio-
nib{us}, quæ per line{as} fiunt, γραμμ\‘α enim linea dicitur.

63. De ſacrarum ædium compoſitione & ſymmetrijs, & cor-
poris humani menſura. # CAP. I.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer