Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. narum ſcientiæ ſub oculorum conſideratione ſubiectæ, non incertis iu-
dicijs probarentur, ſed & doctis & ſcientibus autoritas egregia & ſta-
bilis adderetur. Igitur quoniam hæc non ita, ſed vti natura rerum vo-
luit, ſunt conſtituta, non efficitur, vt poſsint homines, obſcuratis ſub pe-
ctoribus ingenijs, ſcientias artificiorum penitus latentes, quemadmo-
dum ſint iudicare. Ipſi autem artifices, etiam ſi polliceantur ſuam pru-
dentiam, ſi non pecunia ſint copioſi, ſeu vetuſtate officinarum habue-
rint notitiam, aut etiam gratia & forenſi eloquentia non fuerint præ-
diti, pro induſtria ſtudiorum autoritates non poſſunt habere, vt eis,
quod profitentur ſcire, id credatur. Maximè autem id animaduertere
poſſumus ab antiquis ſtatuarijs & pictoribus, quòd ex his, qui dignitatis
notas & commendationis gratiam habuerunt, æterna memoria ad poſte-
ritatem ſunt permanentes, vti Myron, Polycletus, Phidias, Lyſippus, cæ-
teriq́; qui nobilitatem ex arte ſunt conſecuti. Nanq; vt ciuitatibus ma-
gnis, aut regibus, aut ciuibus nobilibus opera fecerunt: ita id ſunt adepti. At qui non minore ſtudio & ingenio ſolertiaq́; fuerunt, ignobilibus & humili fortuna ciuibus non minus egregiè perfecta fecerunt opera, nul-
lam memoriam ſunt aſſecuti, quod hi non ab induſtria neque artis ſoler-
tia, ſed à felicitate fuerunt deſerti, vt Hellas Athenienſis, Chion Corin-
thius. Myagrus Phocæus, Pharax Epheſius, Bedas Byzantius, etiamq́; alij plures. Non minus item pictores, vti Ariſtomenes Thaſius, Polycles
Atramitenus, Nicomachus, cæteriq́; , quos neque induſtria, neque artis
ſtudium, neque ſolertia defecit, ſed aut rei familiaris exiguitas, aut imbe-
cillitas fortunæ, ſeu in ambitione certationis contrariorum ſuperatio, ob-
ſtitit eorum dignitati. Nec tamen eſt admirandum, ſi propter ignoran-
tiam artis virtutes obſcurantur: ſed maximè indignandum, cum etiam
ſæpe blandiatur gratia conuiuiorum à veris iudicijs ad falſam probatio-
nem. Ergo (vti Socrati placuit) ſi ita ſenſus & ſententiæ ſcientiæq́; diſci-
plinis auctæ, perſpicuæ & perlucidæ fuiſſent, non gratia neque ambitio
valeret, ſed ſi qui veris certisq́; laboribus doctrinarum, perueniſſent ad
ſcientiam ſummam, eis vltro opera traderentur. Quoniam autem ea non
ſunt illuſtria, neque apparentia in aſpectu, vt putamus oportuiſſe, & ani-
maduerto potius indoctos quàm doctos gratia ſuperare, non eſſe certan-
dum iudicans cum indoctis ambitione, potius his præceptis editis oſten-
dam noſtræ ſcientiæ virtutem. Itaque Imperator in primo volumine ti-
bi de arte, & quas habeat ea virtutes, quibusq́; diſciplinis oporteat eſſe au-
ctum Architectum expoſui, & ſubieci cauſas, quid ita earum oporteat
eum eſſe peritum, rationesq́; ſummæ Architecturæ partitione diſtribui,
finitionibusq́; terminaui. Deinde, quod erat primum & neceſſarium, de
mœnibus, quemadmodum eligantur loci ſalubres ratiocinationibus ex-
plicui, ventiq́; qui ſint, & è quibus regionibus ſinguli ſpirent, deformatio-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer