DE ARCHITEC. LIB. II.
mentorum facultatib{us}, dict{as} ab eodem, & à Dioſcoride prædictis locis cedrides,
quo nomine vtitur Plini{us} lib.
XXIIII
. cap.
V
. Sed illud prætermittere nec poſ-
ſum, nec debeo, conciſ{as} cedri ted{as} in furnos coniect{as} vndique igni extra circun-
dato feruere, primum\’ ſudorem qui aquæ modo fluxerit canali, cedrium vocari
memorante Plinio lib.
XVI
. cap.
XI
. ſequentem verò liquorem craßiorem iam,
fundere picem, quam idem dicto cap.
V
. lib.
XXIIII
. cedriam appellat. Tradit
Theophrast{us}, φυτῶυ ίςο{ρι}ας libro quinto, vt illud quoque addam, cedri materiem
natam eſſe humorem emittere, quamobrem viſ{as} eſſe ex ea deorum ſtatu{as} ſudaſſe,
quòd ex ea, ſicut & ex cæteris, quib{us} oleoſ{us} eſt humor, facere e{as} conſueuiſſent.
Quo reliquæ res vnctæ (vti etiam libri) à tineis, et à carie non
læduntur. ] Cedri oleo peruncta materies nec tineam, nec cariem ſentit, inquit
Plini{us} lib.
XVI
. cap.
XXXIX
. Idem lib.
XIII
. cap.
XIII
. ex ſententia Caßij
Heminæ, ſcribit libros Numæ tine{as} non tetigiſſe, quod cedrati eſſent. Dioſcorides
tradit naturam illi eſſe & vim viuentia corpora corrumpendi, defuncta incorru-
pta ſeruandi: ob eam cauſam cadauerum vitam pleroſque id dixiſſe. Quæ anceps
natura (quam tamen pulchrè explicat Galen{us} lib.
VII
. medicamentorum ſim-
plicium) mouit Plinium vt toties citato quinto capite libri
XXIIII
. ei{us} vſum
in medicinam anginæ, cruditatum, doloris dentium, grauitatis, aut vermium au-
rium damnarit. Mira (inquit) differentia, cum vitam auferat ſpirantib{us}, defun-
ctis pro vita ſit.
Arbores autem eius ſunt ſimiles cupreſſeæ foliaturæ. ] Scri-
bendum arboris Folia, inquit, cedri, ſunt cupreßinis ſimilia.
Epheſi in æde ſimulacrum Dianæ. ] Templi Epheſiæ Dianæ tectum
fuiſſe ex cedrinis trabib{us} conuenire inter omnes autores ſcribit Plini{us} lib.
XVI
. cap.
XL
. De ſimulacro verò ipſi{us} Deæ ambigi, cæteris ex hebeno tradentib{us}, vno
Mutiano uitigineum (ita enim ſcribendum, non vitiligineum) fuiſſe tradente: Vi-
truui{us} cedrinum existimauit.
Naſcuntur autem hæ arbores maximæ Cretæ, et Aphricæ, et
nonnullis Syriæ regionibus. ] Hoc etiam tradit Plini{us} lib.
XVI
. cap.
XXXIX
. Cedr{us}, ait, in Creta, Aphrica, Syria, laudatißima.
Nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem remittit. ]
Laricem nec ardere, nec carbonem facere, nec alio modo ignis vi quàm lapides con-
ſumi testimonio ſunt Plini{us} lib.
XVI
. cap.
X
. & Palladi{us} lib.
XI
. cap.
XV
. Ei{us} rei cum Venetijs periculum facere vellem, monit{us} Vitruuij lectione, ſpectan-
te Mecœnate meo, tum ad Venetos regio legato, nunc ad Paulum
III
. Pont. Max. incenſa arſit, ita tamen, vt videretur flamm{as} dedignari, & velle à ſe diſcutere. Annotauit Petr{us} Andre{as} Matthiol{us} in valle Solis Tridentinæ ditionis, & in
vallib{us} Camonica & Tropia Brixienſib{us}, plurimum larigni carbonis vſum exco-
quendis ferri venis.
Cùm autem ea per ſe extincta eſſet, et requieta. ] Ita vſum eſſe hu-
i{us} libri cap.
I
. admonui, Poſt ea requieta. Quam lectionem quoniam in antiquo
exemplari inueneram, non improbaui.
In colonia Faneſtri. ] Hui{us} meminit lib.
V
. cap.
I
. Quo genere coloniæ
Iuliæ Fanestri collocaui. Eſt autem Piceni, id eſt Marchiæ Anconitanæ vrbs, hodie