Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. medetur phthiſicis. De ſingulis generibus, quibus proprietatibus è natu-
ra rerum videantur eſſe comparatæ, quibusq́; procreantur rationibus, ex-
poſui. Inſequitur animaduerſio, quid ita, quòd quæ in Vrbe ſupernas di-
citur abies, deterior eſt, quàm quæ infernas, quæ egregios in ædificijs ad
diuturnitatem præſtat vſus, & de his rebus, quemadmodum videantur è
locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, vti ſint conſiderantibus
apertiora, exponam.

58. IN CAPVT IX. ANNOTAT.

Materies cædenda eſt à primo autumno. ] Quo tempore materiem
cædi oporteat, præter ea quæ à M. Catone ſcribuntur cap. XVII . Plini{us} in hunc
modum lib. XVI . cap. XXXIX . tradit, Cædi tempestiuum quæ excorticentur, vt
teretes, ad templa cætera\’ vſus rotundi, cum germinant, aliâs cortice inextricabili,
& carie ſubnaſcente ei, materia\’ nigreſcente. Tigna & quib{us} aufert ſecuris cor-
ticem, à bruma ad fauonium, aut ſi præuenire cogamur, Arcturi occaſu, & ante
eum fidiculæ. Nouißima ratione ſolſtitio. Certe Conſtantin{us}, ſiue qui ei{us} nomine
viginti, vt dixim{us}, de re Rustica libros concinnauit, & Heron, qui ante illum to-
tidem ſcripſit, vterque libro III . tradit cædendam materiem maxime menſib{us}
Decembri & Ianuario, id\’ Luna iam ſeneſcente, & ſub terra abdita. Vegeti{us} au-
tem lib. de re militari IIII . cap. XXXV . à ſolſtitio æstiuali ad calend{as} Ianua-
ri{as}, & à XV . Luna, ad XXIII . cædi præcipit. Columella verò lib. XI . cap. II . à XX . Luna, ad XXX . Sed de materie quicquid hoc capite traditur, liber Thea-
phrasti φυτῶυ ἱςοείας quint{us} abſoluit exactißimè.

Antequam flare incipiat Fauonius. ] Fauoni{us} incipit flare VI . Id{us}
Februarij Plinto lib. XV . cap. II . lib. XVI . cap. XXV . lib. XVIII . cap. XXVI . Columella verò lib. XI . cap. II . dicit VII . Id{us}.

A fœtu ad partum non iudicantur integra. ] Testatur Hippocrates
libro primo de morbis muliebrib{us} mulierem cum grauida eſt, cum virore pal-
leſcere, quoniam pur{us} ipſi{us} ſanguis ſemper quotidie è corpore distillat, & in fœ-
tum deſcendit, vnde augmentum ei accedat. Cum\’ paucior ſit ſanguis in corpore,
neceſſe eſt ipſam palleſcere, & debiliorem fieri.

Neque in venalibus ea cũ ſunt prægnantia præſtantur ſana. ]
Aliter Vlpian{us} iuriſconſult{us} Pandect. lib. XXI . de ædilitio edicto, Si mulier, in-
quit, prægnans venierit, inter omnes conuenit ſanam eſſe eam. Maximum enim ac
præcipuum mun{us} fœminarum concipere, ac tueri conceptum. Subſcribit Iustinia-
n{us} Cod. lib. VI . de indicta viduitate. Mulieres, ait, ad hoc natura progenuit, vt
part{us} æderent, & maxima eis cupidit{as} in hoc conſtituta eſt. Sed hoc volebat Vi-
truui{us}, imbecillem eſſe prægnantem, & ad munia obeunda min{us} aptam, quòd
embryo detrahat in ſe alimentum. Vlpian{us} verò intellexit non morboſam, id eſt non
redhibendam. Nam cum eſſet edictum ædilium curulium, vt venditores emptores
certiores facerent ſi quid morbi aut vitij ineſſet, contrà qui feciſſet, re improbata co-
gi poſſet habere id quod ante habuerat, certè qui prægnantem vendidiſſet, nec em-
ptori dixiſſet tamen, edicto cogi non poterat mancipium recipere. Id redhibere dice-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer