Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

nihil vſquam prætermiſſum volebant. Ita eam frugalitatem & parſimoniam in ædificijs posteritas publicè & priuatim ſequuta
eſt, quoad per bonos mores licuit. Inde rerum affluentia & otio
abundantes, opportunitate admoniti at allecti eò deuenere, vt
etiam, quæ ad voluptates explendas facerent, ſectarentur, quicquid
ad lautitiem venustatem\’ vſpiam excogitari poſſet, adiungerent,
neceßitati feciſſe ſatis, leue quidem eſſe existimantes, commoditati
prospexiſſe ingratum, vbi offenderet operis inelegantia. Hinc py-
ramidum miracula, amphitheatrorum moles, inſanæ palatiorum
ſubstructiones, templorum ſtupendi fornices: hinc arc{us}, portic{us},
mauſolea, & in modum prouinciarum extructæ thermæ. Magna
illi ædificabant, vt poſteris magni eſſe viderentur, operis verò pul-
chritudinem facile adducebantur vt crederent ab infestis hoſtib{us}
impetraturam, vt iras temperarẽt, at inuiolatam ſe eſſe pateren-
tur. Ergo præſtantißimi veteres, vt eſſet ædificandi aliqua certa & conſtans ratio, quæ de eiuſmodi reb{us} ab alijs tradita, & à ſe ex-
cogitata erant, mandarunt literis, ex Cræcis Agatarch{us}, Demo
crit{us}, Anaxagoras, Cteſiphon, Metagenes, Ictin{us}, Carpion,
Philo, Hermogenes, Argeli{us}, Satyr{us}, & alij quidam: è noſtris,
Fuffiti{us}, Varro, P. Septimi{us}, Corn. Celſ{us}. Horum præclarißi-
ma monumenta (pro dolor) temporum iniquitate, aut hominum
negligentia interierunt. Reſtabat vnum ex tanto veluti naufra-
gio M. Vitruuij Pollionis op{us}, vix ſatis ex merito laudandum,
ſed adeò affectum, maculoſum & vlceroſum, vt ne ab autore, ſi
reuiuiſcat, ſatis agnoſcatur. Id effecit, vt Vitruuij præter nomen
iam multa retrò ſecula nihil auditum ſit. Accedebat difficultas,
nam vt omittam vocabulorum ex artis propria neceßitate conce-
ptorum inſolentiam, quæ obſcuritatem adferebat, & rerum ipſa-
rum, quæ tradebantur, inſcitia à legendo retardabat. Præſtan-
tißimarum enim ſtucturarum vnde quaſi via ſternatur, tantum
non cadauera cum admiratione & lacrymis conspicim{us} ac ve-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer