Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ſole tantum coctis fiunt. Craticij ligneis cratib{us}, aut cannis in modum cratis inſertis,
& plexè intercurſantib{us} conſtant. Formacei verò parietes fiunt ex terra, dicti auto
re Plinio lib. XXXV . cap. XIIII . quoniam in forma circundatis duab{us} tabulis
inferciuntur veri{us}, quàm inſtruuntur. Locum hunc Plinij emendauim{us} ex vete-
ri libro, & Iſidoro lib. XV . etymolog. cap. IX . qui formatum ſiue formatium vo-
cat id gen{us} parietis. Vtuntur & ſepiendis fundis atque hortis, macerijs, id eſt ex
puris cæmentis temerè congestis & ſine arenato parietib{us}. Vt taceam quod ſcribit
Plini{us} lib. V . cap. V . Hammanientes domos ſale è montib{us} ſuis exciſo, ceu lapide
conſtruere. Et quod idem refert lib. VII . cap. II . Pygmæos caſ{as} ſu{as} luto pennis\’,
& ouorum putaminib{us} conſtruere, & ſi quid huiuſmodi à ſcriptorib{us} memora-
tur. Clatri enim ſiue cancelli, id eſt ligna modicis interuallis annexa, ſiue arrecta-
rijs atque tranſuerſarijs fiant, ſiue rhombi figura, reticulatóue opere (quidam ab
amygdalis ei formæ nomen indiderunt, ceu amygdalaceum dicant, bona pars no-
ſtrorum à lauri, vt puto, folio loɀangi{as} corrupto vocabulo, quaſi laurin{as} vocauit)
tametſi loc{us} eis occludatur, haud ſcio, an parietis appellatione venire poßint.

Quòd ad incendia (uti faſces) ſunt parati. ] Budæ{us} maximæ vir
eruditionis cum ad testimonium vocaret hunc locum, legiſſe videtur faces, quod in
aliquib{us} codicib{us} inueni, ſed mihi potior videtur hæc nostra ſcriptio: quam con-
firmauit loc{us} ex cap. IX . hui{us} libri. Imperatum eſt faſciculos ex virgis alliga-
tos, & faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.

Rimas in his faciunt arrectariorum et tranſuerſariorum diſ-
poſitione. ] De his tractat Vitruui{us} ad finem tertij capitis libri ſeptimi.

57. De materie cædenda, & de arborum quarundam pro-
prietatib{us}. # CAP. IX.

MATERIES cædenda eſt à primo autumno ad id
tempus, quod erit antequam flare incipiat Fauonius. Vere enim omnes arbores fiunt prægnantes, & omnes
ſuæ proprietatis virtutem eſferunt in frondes, anniuer-
ſariosq́; fructus. Cùm ergo inanes & humidæ tempo-
rum neceſsitate fuerint, vanæ fiunt & raritatibus im-
becillæ: Vtietiam corpora muliebria cum conceperint, à fœtu ad par-
tum non iudicantur integra, neq; in venalibus ea, cum ſunt prægnantia,
præſtantur ſana: ideo quod in corpore præſeminatio creſcens, ex omni-
bus cibi poteſtatibus detrahit alimentum in ſe, & quo firmior efficitur
ad maturitatem partus, eò minus patitur eſſe ſolidum idipſum, ex quo
procreatur. Itaque ædito fœtu, quod prius in aliud genus incrementi de-
trahebatur, cum ad diſparationem procreationis eſt liberatum, inanibus
& patentibus venis in ſe recipit, & lambendo ſuccum etiam ſolideſcit, & redit in priſtinam naturæ firmitatem. Eadem ratione autumnali tempo-
re maturitate fructuum flacceſcente fronde, ex terra recipientes radices

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer