DE ARCHITEC. LIB. II.
bet ſine impeditione habitationes. Quoniam ergo explicata ratio eſt, quid
ita in vrbe propter neceſsitatem anguſtiarum, non patiuntur eſſe lateri-
tios parietes, cum extra vrbem opus erit his vti ſine vitijs ad vetuſtatem,
ſic erit faciendum. Summis parietibus ſtructura teſtacea ſub tegula ſubij-
ciatur altitudine circiter ſeſquipedali, habeatq́; proiecturas coronarum,
ita vitari poterunt quæ ſolent in his fieri vitia. Cùm enim in tecto tegu-
læ fuerint fractæ, aut à ventis deiectæ, qua poſsit ex imbribus aqua per-
pluere, non patietur lorica teſtacea lædi laterem, ſed proiectura corona-
rum reijciet extra perpendiculum ſtillas, & ea ratione ſeruauerit integras
lateritiorum parietum ſtructuras. De ipſa autem teſta, ſi ſit optima ſeu
vitioſa ad ſtructuram, ſtatim nemo poteſt iudicare, quod in tempeſtati-
bus & æſtate in tecto cum eſt collocata, tunc ſi firma eſt, probatur. Nam
quæ non fuerit ex creta bona, aut parum erit cocta, ibi ſe oſtendet eſſe vi-
tioſam gelicidijs & pruina tacta. Ergo quæ non in tectis poterit pati la-
borem, ea non poteſt in ſtructura oneri ferendo eſſe firma. Quare ma-
xime ex veteribus tegulis tecti ſtructi parietes firmitatem poterunt ha-
bere. Cratitij verò velim quidem ne inuenti eſſent. Quantum enim ce-
leritate & loci laxamento proſunt, tanto maiori & communi ſunt cala-
mitati: quod ad incendia (vti faces) ſunt parati. Itaque ſatius eſſe vide-
tur impenſa teſtaceorum in ſumptu, quàm compendio cratitiorum eſſe
in periculo. Etiam qui ſunt in tectorijs operibus, rimas in ijs faciunt arre-
ctariorum & tranſuerſariorum diſpoſitione. Cùm enim linuntur, reci-
pientes humorem turgeſcunt, deinde ſicceſcendo contrahuntur, & ita ex-
tenuati diſrumpunt tectoriorum ſoliditatem. Sed quoniam nonnullos ce-
leritas, aut inopia, aut impendentis loci deceptio cogit, ſic erit faciendum. Solum ſubſtruatur alte, vt ſint intacti ab rudere & pauimento: obruti
enim in his cum ſunt, vetuſtate marcidi fiunt, deinde ſubſidentes procli-
nantur, & diſrumpunt ſpeciem tectoriorum. De parietibus & apparatio-
ne generatim materiæ eorum, quibus ſint virtutibus & vitijs, quemad-
modum potui, expoſui. Decontignationibus autem & copijs earum, qui-
bus comparentur rationibus, & ad vetuſtatem non ſint infirmæ, vti natu-
ra rerum monſtrat, explicabo.
56.
IN CAPVT VIII. ANNOTAT.
Retículatum quo nunc omnes utuntur. ] Reticulatum op{us} dici-
tur, cum cæmenta non iacentia, ſed in lat{us} ſtantia ponuntur. Ea enim ſtructura re-
te videtur referre. Quamuis multo meli{us}, ſi cæſis fiat lapidib{us}, ac non poti{us} ru-
dib{us} & vulgarib{us}, aut coctilib{us} laterculis quadratis, ſed in angulum ſtanti-
b{us}. Cuiuſmodi Romæ, & extra vrbem videntur in multis ruinis ex topho, parte
tantum quæ extaret, ſiue tectorio proxima eſſet, ſpecioſa & quadrata, quæ autem
in interiorem ſtructuram inderetur, temerè & vulgariter ducta aut cæſa. Reticu-