Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. poſsit, quid in eo geratur, aſpicere, nec ſcire: vt Rexipſe de ſua domo re-
migibus & militibus ſine vllo ſciente, quæ opus eſſent, imperaret. Itaque
poſtmortem Mauſoli, Artemiſia vxore eius regnante, Rhodij indignan-
tes mulierem imperare ciuitatibus Cariæ totius, armata claſſe profecti
ſunt, vt id regnum occuparent. Tum Artemiſiæ cùm eſſet id renuncia-
tum, in eo portu abſtruſam claſſem, celatis remigibus & epibatis compa-
ratis, reliquos autem ciues in muro eſſe iuſsit. Cùm autem Rhodij orna-
tam claſſem in portum maiorem expoſuiſſent, plauſum iuſsit ab muro
his darent, polliceriq́; , ſe oppidum tradituros: qui cùm penetraſſent intra
murum, relictis nauibus inanibus, Artemiſia repente foſſa facta, in pela-
gus eduxit claſſem ex portu minore, & ita inuecta eſt in maiorem. Expo-
ſitis autem militibus & remigibus, claſſem Rhodiorum inanem abduxit
in altum. Ita Rhodij non habentes quò ſe reciperent, in medio concluſi,
in ipſo foro ſunt trucidati: ita Artemiſia, in nauibus Rhodiorum ſuis mi-
litibus & remigibus impoſitis, Rhodum eſt profecta. Rhodij autem cum
proſpexiſſent ſuas naues laureatas venire, opinantes ciues victores reuer-
ti, hoſtes receperunt. Tunc Artemiſia Rhodo capta, principibus occiſis,
trophæum in vrbe Rhodo ſuæ victoriæ conſtituit, æneasq́; duas ſtatuas
fecit, vnam Rhodiorum ciuitatis, alteram ſuæ imaginis, & iſtam figura-
uit Rhodiorum ciuitati ſtigmata imponentem. Poſtea autem Rhodij re-
ligione impediti (quòd nefas eſt trophæa dedicata remoueri) circa eum
locum ædificium ſtruxerũt, & id erecta Graia ſtatione texerunt, ne quis
poſſet aſpicere, & id ἄβαΤομ vocitari iuſſerunt. Cùm ergo tam magna
potentia reges non contempſerint lateritiorum parietum ſtructuras, qui-
bus & vectigalibus & præda ſæpius licitum fuerat, non modo cæmenti-
tio aut quadrato ſaxo, ſed etiam marmoreo habere: non puto oportere
improbari, quæ è lateritia ſunt ſtructura facta ædificia, dummodo rectè
ſint perfecta. Sed id genus quid ita à populo Romano in vrbe fieri non
oporteat exponam, quæq́; ſint eius rei cauſæ & rationes non prætermit-
tam. Leges publicæ non patiuntur maiores craſsitudines quàm ſeſquipe-
dales conſtitui loco communi: cæteri autem parietes, ne ſpatia anguſtio-
ra fierent, eadem craſsitudine collocantur: lateritij verò (niſi diplinthij
aut triplinthij fuerint) ſeſquipedali craſsitudine non poſſunt pluſquam
vnam ſuſtinere contignationem. In ea autem maieſtate vrbis & ciuium
infinita frequentia, innumerabiles habitationes opus fuit explicare. Ergo
cùm recipere non poſſet area plana tantam multitudinem ad habitan-
dum in vrbe, ad auxilium altitudinis ædificiorum res ipſa coëgit deueni-
re. Itaque pilis lapideis, ſtructuris teſtaceis, parietibus cæmentitijs altitu-
dines extructæ contignationibus crebris coaxatæ, & cœnaculorum ſum-
mas vtilitates perficiunt & deſpectationes. Ergo menianis & contigna-
tionibus varijs alto ſpatio multiplicatis, populus Romanus egregias ha-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer