Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. II. tacta, diſsiliunt & diſsipantur, ideo, quòd temperatura naturali paruo
ſunt humore: item quòd non multum habent terreni, ſed aëris plurimum
& ignis. Igitur cùm & humor & terrenum in his minus ineſt, tum etiam
ignis tactu & vi vaporis ex his aëre fugato penitus inſequens, & interue-
niorum vacuitates occupans ferueſcit, & efficit ea ſuis ardentia corpori-
bus ſimilia. Sunt verò item lapicidinæ complures in finibus Tarquinien-
ſium, quæ dicuntur Anitianæ, colore quidem, quemadmodum Albanæ,
quarum officinæ maximæ ſunt circa lacum Vulſinienſem, item præfe-
ctura Statonienſi. Eæ autem habent infinitas virtutes: neque enim his ge-
licidiorum tempeſtas, neque tactus ignis poteſt nocere, ſed ſunt firmæ, & ad vetuſtatem ideo permanentes, quòd parum habent è naturæ mixtione
aëris & ignis, humoris autem temperate plurimumq́; terreni, ita ſpiſsis
compactionibus ſolidatæ neque ab tempeſtatibus, neque ab ignis vehe-
mentia nocentur. Id autem maxime iudicare licet è monumentis, quæ
ſunt circa municipium Ferentis ex his facta lapicidinis: nanq; habent & ſtatuas amplas factas egregie & minora ſigilla, floresq́; & achantos ele-
ganter ſcalptos, quæ cùm ſint vetuſta, ſic apparent recentia, vti ſi ſint mo-
do facta. Non minus etiam fabriærarij de his lapicidinis in æris flatura
formas habent comparatas, & ex his ad æs fundendum maximas vtilita-
tes, quæ ſi prope Vrbem eſſent, dignum eſſet, vt ex his officinis omnia
opera perficerentur. Cùm ergo propter propinquitatem neceſsitas cogat
ex rubris lapicidinis & Pallienſibus, & quæ ſunt Vrbi proximæ, copijs
vti: ſi qui voluerint ſine vitijs perficere, ita erit præparandum. Cùm ædi-
ficandum fuerit, ante biennium ea ſaxa non hyeme, ſed æſtate eximan-
tur, & iacentia permaneant in locis patentibus: quæ autem à tempeſtati-
bus eo biennio tacta læſa fuerint, ea in fundamenta conijciantur: cætera
quæ non erunt vitiata, ab natura rerum probata, durare poterunt ſupra
terram ædificata: nec ſolum ea in quadratis lapidibus ſunt obſeruanda, ſed
etiam in cæmentitijs ſtructuris.

54. IN CAPVT VII. ANNOTAT.

Sequítur ordo de lapídícínís explícare. ] Quando hoc capite de lapidi-
b{us} ſermo eſt, quib{us} in ſtructura vtendum, facere non poſſum, quin de eo referam,
qui eſt à me multis locis Romæ viſ{us}, quòd præſtat commoditatem, & antiquorum,
quòd ſciam, nemo meminit. Is grumoſ{us} eſt, vt cred{as} multos coaluiſſe, colore fuluo. Vt\’ leuitate cedit topho, ita duritie facile ſuperat. Veluti ſpongia aquam bibit, & reddit guttatim. Itaque vtuntur huiuſmodi pendentib{us}, adpactis Tyburtini pumi-
cis glebis, ad imaginem ſpec{us}, & roſcidi antri arte reddendam. Occultis enim
plumleis tubulis, erogata ſupernè aqua, extructi eo lapidis genere fontium fornices,
perinde atque ſi tophis laqueati eſſent & pumice viuo, ſtill{as} exudant, magno ſpe-
ctantium ſtupore, & oblectamento. Spronium vulg{us} nominat, fortaſſe quòd inde

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer