Volltext: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

49. De calce, & vnde coquatur optima. # CAP. # V.

DE arenæ copijs cùm habeatur explicatum, tum etiam
de calce diligentia eſt adhibenda, vti de albo ſaxo, aut
ſilice coquatur: & quæ erit ex ſpiſſo & duriore, erit
vtilior in ſtructura: quæ autem ex fiſtuloſo, in tecto-
rijs. Cùm ea erit extincta, tunc materiæ ita miſceatur,
vt ſi erit foſsicia, tres arenæ & vna calcis confundan-
tur. Si autem fluuiatica aut marina, duæ arenæ in vnam calcis conijcian-
tur: ita enim erit iuſta ratio mixtionis temperaturæ. Etiam in fluuiati-
ca aut marina, ſi quis teſtam tuſam & ſuccretam ex tertia parte adiecerit,
efficiet materiæ temperaturam ad vſum meliorem. Quare autem, cum
recipit aquam & arenam calx, tunc confirmat ſtructuram, hæc eſſe cauſa
videtur, quòd è principijs vti cætera corpora, ita & ſaxa ſunt temperata: & quæ plus habent aëris, ſunt tenera: quæ aquę lenta ſunt ab humore: quæ
terræ, dura: quæ ignis, fragiliora. Itaq; ex his ſaxa, ſi antequam coquan-
tur, contuſa minute mixtaq́; arenæ conijciantur in ſtructuram, nec ſoli-
deſcunt, nec eam poterunt continere: cum verò coniecta in fornacem,
ignis vehementi feruore correpta amiſerint priſtinæ ſoliditatis virtutem,
tunc exuſtis atque exhauſtis eorum, viribus relinquuntur patentibus fo-
raminibus & inanibus. Ergo liquor, qui eſt in eius lapidis corpore, & aẽr
cum exhauſtus & ereptus fuerit, habueritq́; in ſe reſiduum calorem laten-
tem, intinctus in aqua priuſquam exeat ignis, vim recipit, & humore pe-
netrante in foraminum raritates conferueſcit, & ita refrigeratus reijcit ex
calcis corpore feruorem. Ideo autem quo pondere ſaxa conijciuntur in
fornacem cum eximuntur, non poſſunt ad id reſpondere: ſed cùm expen-
duntur, eadem magnitudine permanente, excocto liquore circiter tertia
parte ponderis imminuta eſſe inueniuntur. Igitur cùm patent foramina
eorum & raritates, arenæ mixtionem in ſe corripiunt, & ita cohæreſcunt,
ſicceſcendoq́; cum cęmentis coëunt, & efficiũt ſtructurarum ſoliditatem.

50. IN CAPVT V. ANNOTAT.

De calce diligentia eſt adhibenda, uti de albo ſaxo, aut ſilice
coquatur. ] Cato Cenſori{us} cap. XXXVIII . de re Rustica, lapidem quàm du-
rißimum, & quàm minime varium in fornacem indendum ſcripſit. Lege de calce
reliqua apud Plinium lib. XXXVI . cap. XXIII . & Palladium lib. I . cap. X . Quanquam omnia penè hauſerunt de Vitruuio. Sed illud tamen ex Palladio viſum
eſt addere, in e@rum duntaxat gratiam, quib{us} non ſemper copia librorum ſuppetit,
alioquin hîc & alijs locis poteram{us} eſſe contenti nuda autorum laudatione. Calcem
quoque, inquit, ex albo ſaxo duro, vel Tyburtino, aut columbino fluuiatili coquem{us},
aut rubro, aut ſpongia, aut marmore. Postremò quæ erit ex ſpiſſo & duro ſaxo,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer