47.
De arena, & ei{us} generib{us}. # CAP. # IIII.
IN cæmenticijs autem ſtructuris, primum eſt de arena
quærendum, vt ea ſit idonea ad materiam miſcendam,
neque habeat terram commixtam. Genera autem are-
næ foſsiciæ ſunt hæc, nigra, cana, rubra, carbunculus. Ex
his quæ in manu confricata fecerit ſtridorem, erit opti-
ma: quæ autem terroſa fuerit, & non habebit aſperita-
tem, item ſi in veſtimentum candidum ea coniecta fuerit, poſtea excuſſa
vel icta, id non inquinauerit, neque ibi terra ſubſiderit, erit idonea. Si au-
tem non erunt arenaria, vnde fodiatur, tum de fluminibus aut è glarea
erit excernenda. Non minus etiam de litore marino: ſed ea in ſtructuris
hæc habet vitia, quod difficulter ſicceſcit, neque vbi ſit, onerari ſe conti-
nenter paries patitur, niſi intermiſsionibus requieſcat, neq; concameratio-
nes recipit. Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes, cùm in his
tectoria facta fuerint, remittentes ſalſuginem, ea diſſoluunt. Foſsiciæ verò
celeriter in ſtructuris ſicceſcunt, & tectoria permanent, & concameratio-
nes patiuntur: ſed hæ, quæ ſunt de arenarijs recentes. Si enim exemptæ
diutius iaceant, ab Sole & Luna & pruina concoctæ reſoluuntur, & fiunt
terroſæ. Ita cùm in ſtructuram conijciuntur, non poſſunt continere cæ-
menta, ſed ea ruunt & labuntur, oneraq́; parietes non poſſunt ſuſtinere. Recentes autem foſsiciæ cum in ſtructuris tantas habeant virtutes, eæ in
tectorijs ideo non ſunt vtiles, quod pinguitudini eius calx, palea com-
mixta, propter vehementiam non poteſt ſine rimis inareſcere: fluuiatica
verò propter macritatem (vti ſigninum) bacillorum ſubactionibus in te-
ctorio recipit ſoliditatem.
48.
IN CAPVT IIII. ANNOTAT.
De arena quærendum. ] Arenæ genera tria ſunt. Foßiciæ quarta pars
calcis addi debet, fluuiatili aut marinæ tertia autore Plinio lib.
XXXVI
. cap.
XXIII
. & Vitruuio cap. ſequenti. Sed ſi vti neceſſe ſit maris arena, erit commo-
dum, vt ſcribit Palladi{us} lib.
I
. cap.
X
. pri{us} eam lacuna humoris dulcis immer-
gi, vt vitium ſalis, aquis ſuauib{us} lota deponat: vt mirum videri non debeat, quod
vitruui{us} lib.
I
. cap.
II
. marinam lotam dixerit.
Genera arenæ foſsiciæ ſunt hæc, nigra, cana, rubra, carbun-
culus. ] Omnium rufa ſiue rubra optima, meriti ſequentis eſt cana, tertium locum
nigra poßidet, vt ſcribit Palladi{us} lib.
I
. cap.
X
. Inuenitur & fulua & lutea, & aliorum colorum.
Vti ſigninum. ] Signinum op{us} fit ex testis tuſis addita calcè, testimonio
Plinij lib.
XXXV
. cap.
XII
. Aliter etiam fieri ipſe Vitruui{us} docet ad finem lib.
VIII
. Galli cimentum vocam{us}. Nam cæmentum quid eſſet, ſuprà lib.
I
. dixim{us}.