Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. II. gusta. Ita ſtruem M. Cato appellat cap. LV . de ligno condendo loquens. Et Columella
lib. II . cap. XIX . de fœno. In met{as} (inquit) conueniet, eas\’ in angustißimos ver-
tices exacui. Meta inuerſa eidem lib. IX . cap. XV . eſt cuiuſmodi qual{us}, quo vi-
num liquatur. Plini{us} lib. II . cap. X . cùm dixiſſet metam, ſe explicans ſubiungit
turbinem inuerſum, & cap. proximo monſtrat turbinis recti imum eſſe angustißi-
mum, metam verò in cacuminis finem deſinere.

Maximos grumos è terra. ] Congestitios globos, tumulos. Alioquin gru-
m{us} collectio eſt terræ. Columella lib. II . cap. X . Grumos\’ quos ad verſuram ple-
run tractæ faciunt crates, dißipabim{us}. Vnde exgruminare dicitur Varroni lib. III . cap. XIIII . pro è grumis exilire.

Nonnulli ex ulua paluſtri. ] Quod alga eſt mari, id paludi eſſe vluam
viſum eſt Seruio Mauro, Aeneidos lib. VI .

Romuli caſa in arce ſacrorum, ſtramentis tecta. ] Propè curiam
Calabram in Capitolinosmonte haud procul à Senatoris nunc domo fuit Romuli caſa,
de qua Vergili{us} Aeneid. lib. VIII . Romulea\’ recens horrebat regia culmo. # Et Ouidi{us} Faſt. III . Quæ fuerit nostri, ſi quæris, regia nati,
Aſpice de canna ſtraminib{us}\’ domum. Arcem verò ſacrorum, Capitolinum montem appellat, quod cùm à ſex reliquis
amplitudine ſuperetur, eoſdem religione & templorum copia longo interuallo poſt
ſe relinquat. Inde factum, vt à M. Cicerone cùm ſæpe aliàs, tum maximè in ea ora-
tione, quam ad Quirites habuit, antequam iret in exilium, Deorum domicilium
appelletur. Sed & nos pl{us} viginti ſeptem numerauim{us} templa. Conſtruxerat & ali{as} caſ{as} Romul{us} ex lignis harundinib{us}\’, cùm pastoralem vitam cum fratre
Remo ageret, quarum vnam ſcribit libro primo Halicarnaſſe{us} Dionyſi{us} ſua ætate
fuiſſe in angulo ex Palatio in Circum ducente, id eſt, vt interpretor, in eo angulo
Palatini, qui ad velabrum vergit. Tectorum autem tanta eſt habita vtilit{as}, vt
omnium primam & maximam iudicauerint, quòd omne ædificiũ tueatur. Et re ve
ra ſublato recto putreſcit materies, labaſcunt atque fathiſcunt parietes, omnis\’ ſen-
ſim diſſoluitur ſtructura. Dictu incredibile, quantum, humidam noctem, æstuantem
ſolem, & imbres repellendo vel excludendo, adferat commodi. Sed requiret aliquis
ſemel vniuerſam fere tegendorum tectorum rationem, quæ aut fuerit, aut nunc in
vſu eſt, explicari. Quare non ab re hîc viſum eſt ſubiungere. Tecta tegi ſolita harun-
dinib{us} & fronde, fronde & luto, harundinib{us} & ſtramentis, ſubacta cum pa-
leis terra ex Vitruuio animaduertim{us}. Scandulis verò, id eſt ligneis aſſulis, ſiue
ſectilib{us} aſſerculis vſos Romanos autor eſt Plini{us} lib. XVI . cap. X . Idem libri
ei{us} cap. XXXVII . tradit Mauros mapalia ſua ſcirpis, & lib. VI . cap. XXIIII . chelenophagos testudinum ſuperficie caſ{as} tegere. Paul{us} Diaconus refert Pantheo-
na æreis tegulis tectum, quarum nos in ſummo fornice prægrandes aliquot vidi-
m{us}. Iabolen{us} iuriſconſult{us} Pandectarum lib. L . de verb. ſignific plumbo tegi in-
dicat. Quod receptum etiam nunc eſt. Mei vtuntur latastris lapideis, cui{us} rei in-
uentorem Biɀam Naxium fuiſſe perhibent, vt tradit in Eliacis Pauſani{as}, aut te-
gulis, ijs\’ vel planis, vel hamatis cum imbricib{us}, ſed ita collocatis, vt in duab{us}
hamatis ſinguli imbrices inuehantur. Vtuntur & cærulei in nigro lapidis ſectili-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer