Volltext: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. I. lium item & priuatarum ædium ſpeculis collocamus bracte{as}, ſiue petala, à ver-
tendo gyroillos, & pennuncellos, quod in ædificiorum pinnis ſiue fastigijs collocata
facili motu ventorum flatum monſtrent, vocantes. Pro arbitrio etiam varijs vento-
rum indicib{us} vtimur, ſed quæ vento auerſa ipſum tamen, quis ſit, indicent.

Collocetur ad libellam marmoreum amuſsium. ] Id eſt deforma-
ta tabula, cui{us} ad regulam & libellam ſummum libramentnm ſit leuigatum,
& depolitum, exactis etiam, ſi ita videbitur, ad normam angulis.

Collocetur æneus gnomon. ] Gnomon ſignificat ſtylum, ſiue Verucu-
lum, quod ſtans in medio amußio collocatur ad vmbr{as} indagand{as}, vnde & à
Græcis dicitur σκιαθΗρας, quòd θΗρα indaginem ſigniſicet. Eſt & ipſa tota ma-
chinula, qua vtimur in deſignandis & metandis vrbium vijs, ad auertendam ab
eis vim ventorum molestam, vt in fine huius capitis vſurpatum reperies. Apud
Sextum Pompeium inuenio g nomam dici à nostris. Huiuſmodi (niſi fallor) deſcribi-
tur machina à Plinio libro XVIII . cap. XXXIIII . Alij aliter componunt. Apud Plutarchum in vita Marcelli, σκιόθΗρα ſunt quædam mathematica in-
ſtrumenta.

Huius antemeridiana circiter horam quintam. ] Non admodum
refert, id ſi fiat alia antemeridiana hora, dum fiat propi{us} meridiem, qui ſemper eſt
idem inquit Plinius memorato cap. XXXIIII . Vtrunque verò non niſi commo-
ditatis gratia dictum velim, quòd ante horam quintam prolixior ſit vmbra, quàm
vt circulo contineri ſatis commode poßit.

Ex eóqß à centro. ] Abundat vocula, , expungenda itaque vtpote adul-
terina, & ab oſcitante aliquo ſcriba inſerta.

Decuſſatim deſcribendum. ] Decuſſare eſt in decuſſem formare, id eſt
in ſpeciem, χ, Græcæ literæ, ſiue ei{us} notæ, qua Romani denarium numerum ſi-
gnificant, atque adeò cum diagoniæ lineæ duæ ſe in centro ſecant. Hæc verò decuſ-
ſatio eo tantummodo nomine fit, vt circul{us} in du{as} æqu{as} partes ſecari poßit. Quæ
ſequuntur decuſſationes, distributionis ventorum cauſa fiunt.

Quæ tangit circinationem. ] Scribendum quà, aduerbium. Error au-
tem hic non ſemel Vitruuianum codicem occupauit. Et ſuperuacaneum existima-
rem admonere, niſi leuia delicatum lectorem interdum vel fallerent, vel mo-
rarentur.

Et platearum & angiportorum uidentur debere dirigi de-
ſcriptiones. ] Plateæ ſunt viæ latiores, angiporti verò arctiores & angustiores,
qu{as}, niſi fallor, expreßit A. Hirci{us}, ſiue is eſt Oppi{us}, libro de bello Alexandrino,
his Verbis. Omnib{us} vijs atque angiportis vallum obduxerant. Vias autem, quæ
exitum non habent, & peruiæ non ſunt, fundul{as} dici reperio apud M. Varronem
de lingua Latina lib. IIII . Dicuntur & angiport{us} Terentio, & Horatio, ſi cre-
dim{us} Acroni Grammatico.

Ad angulos inſularum. ] Inſulæ dicuntur dom{us} ab alijs ſeiunctæ, id eſt
autore Sexto Pompeio, quæ non iunguntur communib{us} parietib{us} cum Vicinis, ſed
circuitu publico aut priuato cinguntur. In qua ſignificatione ſcribit Iuli{us} Capitoli-
n{us} in Antonino Pio, eo imperante incendium centum quadraginta inſul{as}, ſiue
domos abſumpſiſſe. In vrbib{us} metandis inſul{as} accipim{us}, quicquid quatuor plateis

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer