Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. X. eſt Sext{us} Pompei{us} Fest{us}. Meminerunt Plutarch{us} in Marcello, Vegeti{us} libri
quarti cap. XXIII . & apud Athenæum Dipnoſophiston XIIII . pro muſico in-
ſtrumento Euphorion, pro machina verò Biton, Andre{as} Panormitan{us}, Polybi{us}
lib. VIII . & Moſch{us}, qui ait Heraclidem Tarentinum inueniſſe.

Sed ibi malleolis confixæ. ] Malleoli, vt ſcribit Noni{us} Marcell{us}, ſunt
manipuli ſpartei pice contecti, qui incenſi aut in muros, aut in testudines iaciuntur. Ammian{us} autem lib. XXIII . tradit hac ſpecie figurari, Sagitta eſt cannea inter
ſpiculum & arundinem, multifido ferro coagmentata, qua in muliebris coli for-
mam, quo nentur lintea ſtamina, concauatur venter ſubtiliter, & plurifariam pa-
tens, atque in alueo ipſo ignem cum aliquo ſuſcipit alimento, & ſi emiſſa lenti{us} ar-
cu inualido (ictu enim rapidiore extinguitur) hæſerit vſquam tenaciter, cremat
quæque conſperſa, acrior excitat æſt{us} incendiorum, nec remedio vllo, quàm ſuperie-
cto puluere conſopitur. Fit & mentio apud Vegetium lib. IIII . cap. XVIII .

Hacten{us} his nostris æſtiuis lucubrationib{us} lucem adferre tenebricoſo autori
ſtuduim{us}, ad cæteros ſi hinc aliqua perueniat vtilit{as}, non nos impenſæ operæ, collo-
catarum\’ horarum pœnitebit. Multa quidem conſilio prætermiſim{us}, non tam igno-
rata nobis, quàm contempta, aut dilata. Ne enim hoc tempore ſententia fuit omnia
perſequi, ſed in aliud, quo liberiore otio perfruemur, reiecim{us}. Quin & deſperatis
non putaui adhibendam medicinam. Alioquin (quod Caſſerellam, animæ dimidium
meæ, dicere memini) nemo reprehenſ{us}, qui è ſegete ad ſpicilegium reliquit ſtipu-
lam. Et vt in magna ſylua boni venatoris eſt indaganter fer{as} (vt inquit Columel-
la) quàm plurim{as} capere, nec cuiquam culpæ fuit, non omnes cepiſſe, ita nobis ſa-
tis abunde\’ eſt tam operoſi muneris, quod primi ſuſcepim{us}, magnam partem tra-
didiſſe, μιᾶς γ{ει}ρὸς ἀσθ{ον}Ής μάχΗ, ait Euripides in Heraclidis. Adeo\’ non re-
formidam{us} argui, vt nobis rem gratißimã lecturi noſtra (ſi quis tamen leget) ſint
facturi, ſiqua min{us} acuratè interpretata reprehenderint, vel non inuenta monſtra-
uerint. Nos, quæ potuim{us} pro tempore, præstitim{us}, ac tam multa caſtigauim{us}, vt
ſi quis tantundem fecerit, pauca admodum defutura videantur, quo min{us} in
ſuum nitorem restituatur hic autor. Alij fortaſſe à nobis excitati in id incumbent,
& nacti, quàm nos, exemplaria castigatiora (nimirum quæ vidim{us} omnia per-
uerſionib{us} & errorib{us} ad vnum ſcatent, & quib{us} malis carere, quàm legendo
malè collocare bon{as} hor{as}) macul{as} detergent, quòd ſint vitia, quæ auxilio vete-
rum librorum tutò corrigi poßint: aut maiore ingenio præditi, ei{us} beneficio, quod
legendum fuit, reponent. Hoc tamen testatum volum{us}, labores hos noſtros maiores
fuiſſe, quàm viſum iri ſperem{us}.

Hæc Philander Romæ primum commentabar III . Calend. Auguſt. M. D. XLI . ſuadente impellenteq́; , & adiuuante mecœnate
meo GEORGIO CARD. ARMAGNACIO ,
regio tum ad Paulum tertium
Pont. Max. Legato. FINIS .

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer