Volltext: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

34. Propugnaculi Ichnographia.

046-01

Pectinatim diſpoſita,
quemadmodum ſerræ den
tes ſolent eſſe. ] Non abſimile
eſt, quod libri VI . cap. Vltimo ait,
de fundamentis loquens. Præterea
introrſ{us} contra terrenum, Vti den
tes coniuncti muro ſerratim ſtruan
tur. Sed addit hoc amplius, quòd in
extremis angulis cũ receſſum fue-
rit ab interiore angulo ſpatio alti-
tudinis ſubſtructionis, in Vtranque
partem ſignetur, & ab his ſignis
diagonios ſtructura collocetur, & ab ea media, altera coniuncta cum
angulo muri. # Pectinatim autem
diſponi, quemadmodum ſolent eſſe
ſerræ dentes quid ſit, intelliges ex
Plinio, qui lib. XI . cap. XXXVII ,
Serrati (de dentib{us} loquitur) pe-
ctinatim coëuntes, ne contrario occurſu atterantur, Vt ſerpentib{us}, piſcibus, cani-
b{us}, & antè, Aliquib{us} capitis oſſa plana, tenuia, ſine medullis, ſerratis pectina-
tim ſtructa compagib{us}. Libet & hoc loco admonere quod Ouidi{us} lib. IX . Meta-
morph. dixit digitos inter ſe pectine iunctos, id Plinium de eadem re loquentem li-
bri XXVIII . cap. VI . dicere digitos pectinatim inter ſeſe amplexos. Sed & Apulei{us} lib. III . de aſino aureo, cum ait palmul{as} in alternas digitorum Viciſ-
ſitudines connex{as}, eundem gestum expreßit.

Neque uniuerſa pondere premens, poterit ulla ratione ex-
trudere muriſubſtructiones. ] Scribendum priuatiue, non poterit. Non tota,
inquit, ſimul terreni operis moles muri ſubſtructionem premet, ſed ſerrata dentium
ſtructura veluti conciſa, in partes diſgregabitur, & dißipabitur.

Vbi ſaxa ſunt quadrata. ] Hoc nomine non tam ſignificantur ſaxa pari-
b{us} laterib{us} cæſa, quàm planis ſuperficieb{us}, æqualib{us} angulis.

Siue cæmentum. ] Lapis rudis, non cæſus, vulgaris, vnde cæmentitia ſtru-
ctura, & cæmentitij parietes lib. II . cap. VII . & X .

Pro calce & arena, & cocto latere. ] Scribo, pro calce & arena, eo & cocto latere: neque tamen manu ſcripti libri ab impreßis diſſentiunt. Hanc meam
emendationem adiuuat Vitruuius ipſe. Tradit enim lib. VIII . cap. III . bitumi-
ne & latere testaceo ſtructo muro Semiramin cinxiſſe Babylonem. Porrò autem
vrbem eam muris amplexam eſſe milia paſſuum ſexaginta, ducenos pedes altis,
quinquagenos latis, in ſingulos pedes ternis digitis menſura ampliore, quàm Roma-
na, autor eſt Plinius libri ſexti cap. XXVI . Meminerunt Herodot{us} libro primo,
Diodor{us} Sicul{us} libro tertio, Strabo lib. XVI . Ioſephus Antiquitatum libro primo,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer