Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. X. in inferioribus congerebatur magna aquæ multitudo, ad extinguendum
ſi qua vis ignis immitteretur. Conſtituebatur autem in ea, arietaria ma-
china, quæ Græcè κ{ρι}οδόκΗ dicitur, in quo collocabatur torus perfectus
in torno, in quo inſuper conſtitutus aries, rudentium ductionibus & redu-
ctionibus, efficiebat magnos operis effectus: tegebatur autem is coriis cru-
dis, quemadmodum turris. De terebra has explicuit ſcriptis rationes. Ipſam machinam vti teſtudinem in medio habentem collocatum in or-
thoſtatis canalem faciebat (quemadmodum in catapultis aut baliſtis fie-
ri ſolet) longitudine cubitorum l. altitudine cubiti, in quo conſtituebatur
tranſuerſa ſucula. In capite autem dextra ac ſiniſtra trochleæ duæ, per
quas mouebatur quod inerat in eo canali capite ferrato tignum, ſub eo
autem ipſo canali incluſi tuti, crebriter celeriores & vehementiores effi-
ciebant eius motus. Supra autem id tignum, quod inibi erat, arcus age-
bantur ad tegendum canalem, vti ſuſtinerent corium crudum, quo ea ma-
china erat inuoluta. De corace nihil putauit ſcribendum, quod animad-
uerteret eam machinam nullam habere virtutem. De acceſſu, qui ἐπίβα-
θρα Græcè dicitur, & de marinis machinationibus, quæ per nauim aditus
habere poſſunt, ſcribere ſe tantum pollicitum eſſe vehementer animad-
uerti, neque rationes earum eum explicuiſſe. Quæ ſunt ab Diade de ma-
chinis ſcripta, quibus ſint comparationibus, expoſui. Nunc quemadmo-
dum à præceptoribus accepi, & vtilia mihi videntur exponam.

252. IN CAPVT XIX. ANNOTAT.

Reſtat mihi de oppugnatorijs. ] Machinarum aliæ ſunt oppugnatoriæ,
quib{us} hostes impetim{us}, de quib{us} hoc capite, & duob{us} ſequentib{us}, aliæ ſunt re-
pugnatoriæ, quæ & à defendendo propugnatoriæ dici poſſunt, his contra aduerſario-
rum machinationes vtimur, de quib{us} cap. vltimo.

Aries ſic inuent{us} memoratur eſſe. ] Plini{us} lib. VII . cap. LVI . arie-
tis in muralib{us} machinis inuentionem tribuit Epeo ad Troiam. Qualis autem fue-
rit, intelligi poteſt ex Ioſepho lib. III . de bello Iudaico. Immenſa, inquit, eſt materia
malo nauis aßimilis, cui{us} ſummum graui ferro ſolidatum eſt arietis effigie fabri-
cato, unde nomen accepit. Dependet autem funib{us} medi{us} ex trabe alia velut ex
trutina palis vndique fulta. Retrorſum autem magna virorum multitudine repul-
ſ{us}, in fronte prominente ferro mœnia percutit. Vide etiam apud Ammianum lib. XXIII . & Vegetium lib. IIII . Arietis eſt figura Romæ in arcu Lucij Septimij
Seueri, in radicib{us} Capitoly, & in cochlide columma Traiani. Eiuſmodi ſcalptam
gemma mihi dono dedit Caietana puella & corperis ſpecioſa habitudine, & virgi-
nali pudore inſignis Iſabella Bonamana, ſcitula & venustula puella, bellula atque
lepidula puella, ſuauißima & mellitißima puella, ſubfuſcula ſed formoſula & delicatula puella. Ei{us} ſermone & conſuetudine diſpeream ſi quid eſt festiui{us},
melliti{us}, atque ſaccarati{us}. De ariete ſcribit Robert{us} Valturi{us} libro de re mili-
tari decimo.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer