Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. arbitrat{us} ſum, cùm in hui{us} autoris lectione quantum homo nemo, abſit verbo in-
uidia, verſat{us} ſim. Hæc ego dixi, ne quis maiorem in me diligentiam requireret. Alti{us} quidem certè longo tempore in machinarum perſcriptione error demiſit ra-
dices, quàm vt extirpari queant.

Habens longitudínem foramínum trium. ] Etiam inuitis exem-
plarib{us} omnib{us} ſcribendum habentes, referri enim debet ad regul{as}, non ad
ſuculam.

Securiclatís cardíníbus. ] Id eſt quorum partes extremæ referant ſecu-
rim falcis vinitoriæ. Noſtri vocant hirundinis caudam.

Cardínís longítudínís foramínís. ] Miſeret me ſortis Vitruuij, cui
ſit op{us} in tantilla re mea opera. Scribendum igitur longitudo nominandi caſu.

Brachíj breuitas faciat plagam vehementíorem. ] Brachiorum
in catapultis, ſcorpionib{us}, & balistis, breuitate mißiones iaculationes\’ multo
fiunt uehementiores, contrà longitudo multam affert ictui mollitiem atque remiſ-
ſionem, vt vectium longitudine ſubleuandæ ſarcinæ accedit facilit{as}, quo ſunt bre-
uiores, incommodi{us} tollitur pond{us}.

245. De balistarum rationib{us}. # CAP. XVI.

CAT APVLTARVM rationes, ex quibus mem-
bris & portionibus componantur, dixi. Baliſtarum au-
tem rationes variæ ſunt & differentes, vnius effectus
cauſa comparatæ. Aliæ enim vectibus & ſuculis, non-
nullæ polyſpaſtis, aliæ ergatis, quædam etiam tympa-
norum torquentur rationibus. Sed tamen nulla bali-
ſta perficitur, niſi ad propoſitam magnitudinem ponderis ſaxi, quod id
organum mittere debet. Igitur de ratione earum non eſt omnibus expe-
ditum, niſi qui arithmeticis rationibus numeros & multiplicationes ha-
bent notas. Nanque fiunt in capitibus foramina, per quorum ſpatia con-
tenduntur, capillo maxime muliebri, vel neruo, funes, qui magnitudine
ponderis lapidis, quem debet ea baliſta mittere, ex ratione grauitatis pro-
portione ſumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus ſagit-
tarum. Itaque vt etiam qui Geometriæ arithmeticæq́; rationes non no-
uerint, habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus deti-
neantur: quæ ipſe faciendo certa cognoui, quæq́; ex parte accepi à præce-
ptoribus finita, exponam: & quibus rebus Græcorum penſiones ad mo-
dulos habeant rationem, ad eam vt etiam noſtris ponderibus reſpondeant,
tradam explicata.

246. IN CAPVT XVI. ANNOTAT.

Alíæ ením vectíbus & ſuculís, & c. ] De ſucula & traiectis (quib{us}
veluti manubrijs verſatur) vectib{us}, dixi ſuprà cap. II . de polyſpaſto, cap. III .

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer