Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. impeditione, præterire poſsint. Tum in craſsitudine eius perpetuæ taleæ
oleagineæ vſtulatæ quàm creberrime inſtruantur, vti vtræq; muri fron-
tes inter ſe (quemadmodum fibulis) his taleis colligatę æternam habeant
firmitatem. Nanq; ei materiæ nec tempeſtas, nec caries, nec vetuſtas po-
teſt nocere, ſed ea & in terra obruta, & in aqua collocata permanet ſine
vitijs vtilis ſempiterno. Itaq; non ſolum in muro, ſed etiam in ſubſtru-
ctionibus, quiq́; parietes murali craſsitudine eruntfaciendi, hac ratione
religati, non cito viciabuntur. Interualla autem turrium ita ſunt facien-
da: vt ne longius ſit alia ab alia ſagittæ emiſsione, vti ſi qua oppugnetur,
tum à turribus quæ erunt dextra ac ſiniſtra, ſcorpionibus, reliquisq́; telo-
rum miſsionibus, hoſtes reijciantur. Etiamq́; contrà, interior turrium di-
uidendus eſt murus, interuallis tam magnis, quàm erunt turres, vt itinera
ſint interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro fixa. Hoſtis
enim ſi quam partem muri occupauerit, qui repugnabunt, reſcindent: & ſi celeriter adminiſtrauerint, non patientur reliquas partes turrium mu-
riq́; hoſtem penetrare, niſi ſe voluerit præcipitare. Turres itaq; rotundæ,
aut polygoniæ ſunt faciendæ: quadratas enim machinæ celerius diſsipant,
quòd angulos arietes tundendo frangunt: in rotundationibus autem (vti
cuneos) ad centrum adigendo, lędere non poſſunt. Item munitiones mu-
ri turriumq́; aggeribus coniunctæ, maxime tutiores ſunt: quòd neq; arie-
tes, neque ſuffoſsiones, neque machinæ cæteræ eis valent nocere. Sed non
in omnibus locis eſt aggeris ratio facienda, niſi quibus extra murum, ex
alto loco, plano pede acceſſus fuerit ad mœnia oppugnanda. Itaq; in eiuſ-
modi locis primum foſſæ ſunt faciendæ, latitudinibus & altitudinibus
quàm ampliſsimis, deinde fundamentum muri deprimendum eſt intra
alueum foſſæ, & id extruendum eſt ea craſsitudine, vt opus terrenum fa-
cile ſuſtineatur. Item interiore parte ſubſtructionis, fundamentum di-
ſtans, ab exteriore introrſus amplo ſpatio, conſtituendum eſt, ita vti co-
hortes poſsint, quemadmodum in acie, inſtructæ, ad defendendum ſupra
latitudinem aggeris conſiſtere. Cùm autem fundamenta ita diſtantia in-
terſe fuerint conſtituta, tunc inter ea alia tranſuerſa coniuncta exteriori
& interiori fundamento, pectinatim diſpoſita, quemadmodum ſerræ
dentes ſolent eſſe collocentur. Cùm enim ſic erit factum, tunc ita oneris
terreni magnitudo diſtributa in paruas partes, neque vniuerſa pondere
premens, poteritvlla ratione extrudere muri ſubſtructiones. De ipſo au-
tem muro è qua materia ſtruatur aut perficiatur, ideo non eſt præfinien-
dum, quod in omnibus locis, quas optamus copias, eas non poſſumus ha-
bere. Sed vbi ſunt ſaxa quadrata, ſiue ſilex, ſiue cæmentum, aut coctus la-
ter, ſiue crudus, his erit vtendum. Non enim vti Babylone abundantes
liquido bitumine, pro calce & arena & cocto latere factum habent mu-
rum, ſic item poſſunt omnes regiones, ſeu locorum proprietates, habere

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer