Fivnt
etiam in fluminibus rotæ eiſdem rationibus,
quibus ſuprà ſcriptum eſt. Circa earum frontes affi-
guntur pinnæ, quæ cum percutiuntur ab impetu flu-
minis, cogunt progredientes verſari rotam: & ita mo-
diolis aquam haurientes, & in ſummum referentes, ſi-
ne operarum calcatura, ipſius fluminis impulſu verſa-
tæ, præſtant quod opus eſt ad vſum. Eadem ratione etiam verſantur hy-
draulæ, in quibus eadem ſunt omnia, præterquam quod in vno capite
axis habent tympanum dentatum & incluſum: id autem ad perpendicu-
lum collocatum in cultrum, verſatur cum rota pariter. Secundum id
tympanum, maius item dentatum planum eſt collocatum, quo contine-
tur axis, habens in ſummo capite ſubſcudem ferream, qua mola contine-
tur. Ita dentes eius tympani, quod eſt in axe incluſum, impellendo dentes
tympani plani, cogunt fieri molarum circinationem, in qua machina im-
pendens infundibulum, ſubminiſtrat molis frumentum, & eadem verſa-
tione ſubigitur farina.
234.
IN CAPVT X. ANNOTAT.
Eadem etiam ratione verſantur hydraulæ. ] Hydraul{as} vocat ma-
chin{as}, quæ vi aquæ, non hominum calcatura verſantur.
Collocatum in cultrum. ] Aliàs in cultro, vt infrà cap.
XIIII
. vbi
quid ſignificet, explicabo.
Habens in ſummo capite ſubſcudem ſerream. ] Intelligit, quod
vulgò ferrum molendini appellam{us}.
Impendens infundibulum. ] Infundibulum præterquam quod apud
M. Catonem cap.
X
. &
XI
. accipitur pro eo quo in vaſa liquores infundim{us}, & apud Plinium lib.
XXIIII
. cap.
XV
. per quod radicis impoſitæ carbonib{us} nidor
imbibitur, eſt & in moletrina ſiue molendino inſtrumentum, quo machinæ appenſo,
mobilis & tremulæ ligneæ linguæ percußione, ministratur molis frumentum,
vnde farina fiat. Molæ inferior pars meta, ſuperior catill{us} dicitur, autore Paulo Iu-
riſconſulto Pandect. lib.
XXXIII
. de fund. inſtructo. Illud verò non abs re addi-
tum fuerit, mol{as} antiquis fuiſſe iumentari{as}, aut manuari{as}, qu{as} Gelli{us} truſati-
les libro tertio vocat. Vtraſque Caſcelli{us} & Trebati{us} apud Iabolenum Pandect. dicto capite, eſſe inſtrumenti putant, Offilio eſſe ſupellectilis non rectè existimante. Fuerunt postea etiam aquariæ molæ, quarum hic meminit Vitruui{us}, & Palladi{us}
lib.
I
. cap.
XLII
. qui ſcribit pistrina, id eſt moletrin{as}, ſi aquæ copia eſt, ita debere
conſtitui, vt ibi formatis aquarijs molis, ſine animalium vel hominum labore fru-
menta frangantur. Reticere hoc non poſſum, quod ab inſtituto alienum eſſe non vi-
deatur. Augusta Taurinorum ſubalpina vrbs eſt. Ad eam vidi decem & octo mo-
lendinorum (liceat mihi cum alijs ita appellare) verſari pinnat{as} rot{as} Duria flu-
mine paßib{us} pl{us} min{us} triginta: Op{us} mea ſententia vt vrbi multo vtilißimum,
ita maxima ſolertia conſtructum, erogata ſcilicet tot rotis angusto in alueo aqua.