Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. X. cuntur palangæ, & palangarij: verbum item ex Afranio palangare, pro palangis
transferre. phalanges autem, ſiue phalangiæ polluci lib. VII . ſunt fuſtes, quib{us}
ſuppoſitis, naues ad pelag{us} attrahuntur, aut ad lit{us} ſubducuntur. Cæſari lib. II . de bello ciuili phalangæ vocantur. machinatione, ait, nauali phalangis ſubiectis ad
turrim hoſtium admouent. Plini{us} libri ſeptimi, capite ſexto, & quinquageſimo
tradit prælium Afros contra Aegyptios primum feciſſe fustib{us}, quos phalang{as}
vocarent. Cætera enim, quæ à multis citantur, eis\’ magni nominis autorib{us}, neſcio
qua fide, aut fronte veri{us}, laudentur. Sunt enim non Plinij, ſed inſerta. Phalang{as}
quidem certè, & σκυΤαλί{δι}ας oſſa digitorum nominari ſcribit libro de oßib{us} Gale-
n{us}, & φάλαγΓα ſtateram appellare Aristotelem in mechanicis paulò antè dixi-
m{us}. Plato memoratum baiulorum lignum σκ{συ}οφο{ρί}ον vocat, quod tradit & Pol-
lux dicto libro. Soſipater Chariſi{us} libro primo phalangiam tradit eſſe fustem, cui
quid deligatur.

Premunt eius collum, ad quem propius acceſſerunt. ] Aristote-
les in mechanicis hoc tradit quæſtione XXIX . Phalanga, id eſt ξύλον Aristoteli,
uectis vicem obtinet, on{us} pro hypomochlio eſt, propinquior oneri fit id, quod moue-
tur, remotior pro motore habetur.

Subiugiorum loris. ] A Catone cap. CXXXV . libri de re ruſtica ſubiu-
gia lora dicuntur quib{us} iumentorum colla ad iuga alligantur. Iulio Polluci libro
primo, ζυγό{δι}εσμα ſunt lora, quib{us} iugum temoni coniungitur. Ipſe autem cla-
u{us}, cui inuoluuntur, ἕςωρ dicitur. Nam quo rotarum axes offirmantur, ἔμβο-
λ& nominatur Eratoſtheni, & ἐπίθολ& Gorgiæ, ſi credim{us} Polluci cap. X . li-
bri primi.

231. De organorum ad aquam hauriendam generib{us}, & pri-
mum de tympano. # CAP. IX .

Nvnc de organis, quæ ad hauriendum aquam inuen-
ta ſunt, quemadmodum variis generibus comparen-
tur, exponam: & primum dicam de tympano: ld autem
non alte tollit aquam, ſed exhaurit expeditiſsime mul-
titudinem magnam. Fit axis ad tornum aut circinum
fabricatus capitibus lamina ferratis, habens in medio
circa ſe tympanum ex tabulis interſe coagmentatis, collocaturq́; in ſti-
pitibus habentibus in ſe ſub capite axis ferreas laminas. In eius ty mpani
cauo interponuntur octo tabulæ tranſuerſæ, tangentes axem & extre-
mam tympani circuitionem, quæ diuidunt æqualia in tympano ſpatia. Circa frontem eius figuntur tabulæ, relictis ſemipedalibus aperturis ad
aquam intra concipiendam. Item ſecundum axem columbaria ſiunt,
excauata in ſingulis ſpatiis ex vna parte. Id autem cum eſt nauali ratio-
ne picatum, hominibus calcantibus verſatur, & hauriendo aquam per
aperturas, quæ ſunt in frontibus tympani, reddit eam per columbaria ſe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer