Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. X. Sed illud prætereundũ
non arbitror, aginam, ſi
credim{us} Pompeio, eſſe
qua inſeritur ſcap{us}
trutinæ, id eſt in quo fo-
ramine trutina ſe ver-
tit. Ea interpretatio ſi
vitioſa nõ eſt, quam ve
ra ſit puto æstimãdum. Nam ſcap{us} in foramen
inſert{us} quomodo ſursũ
deorsũue agi queat (qui
ſunt proprij trutinarũ
mot{us}) non video. Quā-
obrem eo nomine anſam,
quòd in vetusta ærea
ſtatera, quã florentin{us}
aurifex hîc oſtendit, in
annulo ſcapũ verti con
ſpexim{us}, aut anſæ axi
culum fibulámue in-
telligim{us}.

230.1.

Figure 1. Libra.
Figure 2. Statera.

Anſam gubernaculi tenens. ] De gubernaculo quæritur apud Ari-
ſtotelem mechanicon quæstione V . Gubernaculum vicem vectis gerit, mare oneris,
cardines in quib{us} vertitur gubernaculum hypomochlij, gubernator motoris.

Qui ὄιαξ à Græcis appellatur. ] Gubernaculi ſumma pars, quam an-
ſam Vitruui{us} nominat, ὄιαξ dicitur autore Iulio Polluce onomasticon lib. I . cap. IX . quanquam & ipſum totum gubernaculum eo nomine intelligi poteſt, vel teste Tho-
ma Magistro, lib. de dictionib{us} Atticis, media pars φθ{έι}ρ, aut ῥίζα, aut {ὑπ}όζωμα
vocatur, extrema πΤερύγιον, quod reliquum eſt, ἀν χ{η\‘ν} appellatur.

Eiúſque vela quum ſunt per altitudinem mediam mali pen-
dentia. ] Lege quæstionem VI . mechanicon Aristotelis. Mal{us} fit vectis, mali ſe-
des, id eſt ἑ{δι}ώλιον, Aristoteli eſt hypomochlion, Vitruuio ipſi{us} mali calx, naui-
gium pond{us}, ſpirit{us}, qui vela tendit, eſt motor. Velorum genera tradit Iſidor{us} lib. etymolog. XIX . cap. III . ista eſſe, acation, epidromon, dolonem, artemonem, ſiparum,
& mendicum Acation velum eſſe ait maximum, & in media naui conſtitutum. Epidromon ſecundæ eſſe magnitudinis, ſed ad puppim. Dolonem minimum, & ad
proram defixum. Artemonem, vt dixi, dirigendæ nauis poti{us} cauſa commenda-
tum, quàm celeritatis. Siparum vnum pedem habens, quo iuuari nauigia ſolent in
nauigatione, quoties vis venti langueſcit. Mendicum, quid ſit, non explicat. Sext{us}
verò Pompei{us} de eo ſic tradit, Mendicũ dici putant velum, quod in prora ponitur.

Cum autem in ſummo cacumine antennæ ſubducta ſunt. ]
Non dubium eſt, quin ſit legendum ſubductæ, vt referatur ad antennæ. Cum, in-
quit, in ſummo mali cacumine ſubductæ ſunt antennæ, non vela ſubducta in cacu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer