Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. I. telligi oportere numorum ſestertiorum, rurſum cum dicunt ducenta, quadringenta,
ſeptingenta, & eiuſcemodi, genere neutro ſestertia. Ad hæc cum inſcriptorib{us} re-
peritur decies, duodecies, vicies, tricies, centies, milies HS . & ſimilia, abeſſe centena
milia, verbi gratia, vicies HS . hoc eſt, vicies centena, ſiue vicies centena milia ſe-
ſtertiorum, ſiue vicies centies mille ſestertij. Præterea denarium valuiſſe quatuor
ſestertios, hoc eſt, duodenarios tres cum octo denariolis. Nam argenteos illos, quib{us}
acceptis à Iuda ſeruatorem nostrum IESVM CHRISTVM proditum in ſa-
cra historia legim{us}, id eſt, ἀργύ{ρι}α, ex Græcorum commentarijs relatum eſt ſin-
gulos valuiſſe minam vnam atticam, hoc eſt drachm{as} centum, monetæ autem Ro-
manæ denarios ſeptuaginta quinque, ſiue ſestertios numos trecentos. Nostræ verò
coronatos aureos numos ſeptem, cum duodenar{ij [?] }s decem & ſeptem ac ſemiſſe, ſiue
francic{as} libr{as} tredecim, cum duodenarijs ſolidis duob{us} & ſemiſſe. Vt in vniuer-
ſum triginta argentei coronatis aureis ducentis vigintiquinque veniant æstiman-
di, ſiue francicis libris trecentis nonaginta trib{us}, & ſolidis quindecim. Haud ta-
men clam me eſt quoſdam ex Hebræorum commentarijs ſcripſiſſe argenteos ſingu-
los valuiſſe obolos decem, ſubaudiri\’ ſiclos. Alij æstimant didrachmo.

Quatuor míllíbus paſsíbus progreſsí. ] Pro paſſuum dixit paßib{us},
ſi mendoſa non ſunt quæ vidi exemplaria.

32. De fundamentis murorum & turrium. # CAP. # V.

CVM ergo his rationibus erit ſalubritatis in mœnium
collocandorum explicatio, regionesq́; electæ fuerint
fructibus ad alendam ciuitatem copioſæ, & viarum
munitiones, aut opportunitates fluminum, ſeu per por
tus marinæ ſubuectiones habuerint ad mœnia com-
portationes expeditas, tunc turrium murorumq́; fun-
damenta ſic ſunt facienda, vtifodiantur (ſi queant inueniri) ad ſolidum,
& in ſolido (quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur) craſ-
ſitudine ampliore quàm parietum qui ſuprà terram ſunt futuri, & ea im-
pleantur quàm ſolidiſsima ſtructura. Item turres ſunt proijciendæ in ex-
teriorem partem, vticum ad murum hoſtis impetu velit appropinquare,
à turribus dextra ac ſiniſtra lateribus apertis, telis vulneretur. Curan-
dumq́; maxime videtur, vt non facilis ſit aditus ad oppugnandum mu-
rum: ſed ita circundandum ad loca præcipitia, & excogitandum, vti por-
tarum itinera non ſint directa, ſed σκ{αι}ὰ. Nanq; cum ita factum fuerit,
tunc dextrum latus accedentibus, quod ſcuto non erit tectum, proximum
erit muro. Collocanda autem oppida ſunt, non quadrata, nec procurren-
tibus angulis, ſed circuitionibus, vti hoſtis ex pluribus locis conſpiciatur. In quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur, quod angulus
magis hoſtem tuetur quàm ciuem. Craſsitudinem autem muriita facien-
dam cenſeo, vti armati homines, ſuprà obuiam venientes, alius alium ſine

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer