Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. X. multitudine pondera facili{us} tractari probat Leo Baptista rei ædificatoriæ lib. VI . cap. VII . de qua re lege etiam mechanicon Aristotelis quæstionem XVIII .

Vna autem ſtatutio tigni, & c. ] Quod attinet ad vtilitatem bui{us} ma-
chinæ, vidim{us} Romæ in ædificanda baſilica D. Petri, ſubleuandis ingentib{us} co-
lumnis, magna mole compactam multis tignis & aſſerib{us} trabem, antennam vo-
cant, ergatis ſurrigi, in ea ſumma erant trochleæ duæ, ſingulæ ſingulis funib{us}
traiectæ, qui ad proxima quatuor alta loca religati quadrifariam ipſam distine-
bant, tantiſper dum ſublatum polyſpasto on{us} deponendum eſſet: tum pro laxato re-
tinaculorum altero, ſenſim & leuiter inclinabatur compactilis illa trabs, & co-
lumnam deponebat.

Aliæ planæ in carcheſijs verſatilibus collocatæ. ] Machin{as} in
verſatilib{us} carcheſijs collocari idem ſcribit bui{us} lib. cap. Vltimo: vt intelligi car-
cheſij nomine debeat machinæ pars ea, in qua collocata verſatur, & pro exponendo
enere, vt libet circumagitur.

225. Ingenioſa Cteſiphontis ratio ad grauia onera ducenda.
CAP. VI.

NON eſt alienum etiam Cteſiphontis ingenioſam in-
uentionem exponere. Is enim ſcapos columnarum ex
lapicidinis cum deportare vellet Epheſum ad Dianæ
fanum, propter magnitudinẽ onerum, & viarum cam-
peſtrem mollitudinem, non confiſus carris, ne rotæ de-
uorarentur, ſic eſt conatus. De materia trientali ſcapos
quatuor, duos tranſuerſarios interpoſitos duobus longis, quanta longitu-
do ſcapi fuerat, complectit & compegit, & ferreos chodaces, vti ſubſcudes,
in capitibus ſcaporum implumbauit, & armillas in materia ad chodaces
circundandos infixit, item baculis iligneis capita religauit. Chodaces au-
tem in armillis incluſi, liberam habuerunt verſationem tantam, vti cum
boues ducerent ſubiuncti, ſcapi verſando in chodacibus & armillis ſine
fine voluerentur. Cum autem ſca pos omnes ita vexiſſent, & inſtarent
epiſtyliorum vecturæ, filius Cteſiphontis Metagenes tranſtulit eam ra-
tionem è ſcaporum vectura etiam in epiſtyliorum deductione. Fecit enim
rotas circiter pedum duodenum, & epiſty liorum capita in medias rotas,
eadem ratione, cum chodacibus & armillis incluſit. Ita cum trientes à
bubus ducerentur, in armillis incluſi chodaces verſabant rotas. Epiſtylia
verò incluſa vti axes in rotis, eadem ratione qua ſcapi, fine mora ad opus
peruenerunt. Exemplar autem erit eius, quemadmodum in palæſtris cy-
lindri exæquant ambulationes. Neque hoc potuiſſet fieri, niſi primum
propinquitas eſſet. Non enim plus ſunt ab lapicidinis ad fanum, quàm
millia paſſuum octo, nec vllus eſt cliuus, ſed perpetuus campus. Noſtra

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer