Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ponitur. Trochleæ ternos ordines orbiculorum in latitudinem habentes
collocantur, ita tres ductarii funes in ſummo machinæ religantur. Deinde
referuntur ad imam trochleam, & traiiciuntur ex interiore parte per eius
orbiculos ſummos. Deinde referuntur ad ſuperiorem trochleam, & tra-
iiciunrur ab exteriore parte in interiorem, per orbiculos imos. Cum de-
ſcenderint ad imum ex interiore parte, & per ſecundos orbiculos tradu-
cuntur in exteriorem, & referuntur ad ſummum, ad orbiculos ſecundos
traiecti redeunt ad imum, ex imo referuntur ad caput, & traiecti per ſum-
mos, redeunt ad machinam imam. In radice autem machinæ collocatur
tertia trochlea. Eam autem Græci ἐπάγοντα, noſtri artemonem appel-
lant. Ea trochlea religatur ad machinæ radicem habens orbiculos tres, per
quos traiecti funes traduntur hominibus ad ducendum. Ita tres ordines
hominum ducentes, ſine ergata, celeriter onus ad ſummum perducunt. Hoc genus machinæ polyſpaſton appellatur, quod multis orbiculorum
circuitionibus, & facilitatem ſummam præſtat, & celeritatem. Vna au-
tem ſtatutio tigni hanc habet vtilitatem, quod (ante) quantum velit & dextra ac ſiniſtra, ad latera declinando onus deponere poteſt. Harum ma-
chinationum omnium, quæ ſuprà ſunt ſcriptæ, rationes, non modo ad has
res, ſed ad onerandas & exonerandas naues ſunt paratæ, aliæ erectæ, aliæ
planȩ in charcheſiis verſatilibus collocatæ. Non minus ſine tignorum ere-
ctionibus in plano, etiam eadem ratione & temperatis funibus & tro-
chleis, ſubductiones nauium efficiuntur.

224. IN CAPVT V. ANNOTAT.

A dexteriore parte in interiorem. ] Obelo fodienda ſcriptura. Syncera
& gemina eſt lectio, Ab exteriore parte, quam Bononienſe manuſcriptum exem-
plar agnoſcit.

Eam autem Græcí ἐπάγοντα, noſtri artemonem appellant. ]
Trochlea hæc in machinis tertia, hoc eſt, quæ in machinæ ſiue erecti tigni radice
collocata eſt, à Latinis artemo, à Græcis ἐπάγωμ vocatur. Nicola{us} Liran{us} in li-
brum actorum Apostolorum, artemonem interpretatur velum paruum. Sicut Ac-
curſi{us} pandect. lib. I . de verbor. ſignificat. pro gubernaculo, quod nemo crediderit. Iſidor{us} lib. XIX . etymolog monuer at artemonem velum eſſe dirigendæ poti{us} na-
uis cauſa comparatum, quàm celeritatis. Alijs verò eſſe velum placet addititium,
id eſt velum paruum, quod maiorib{us} appendi & aſſui ſolet, ab ἀςτάω, quod Ia-
bolen{us} Iuriſconſult{us} dicto loco pandect. magis additamentum eſſe, quàm partem
nauis existimauit. Eraſm{us}, & Alciat{us} ita apud Iucam interpretantur. Ab ei{us}
ſimilitudine trochleam artemonem dictam eſſe Alciat{us} credidit. Artema verò
id eſt ἀρτκμα, autorib{us} Etymologo, & Varino Phauorino, eſt lorum, à quo depen-
det crumena.

Quòd multis orbiculorum circuitionibus, & c. ] Orbiculorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer