Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

431-01
Sucula. 431-02
Figure 4. Sucula.

Quòd ſi tympanum maius collocatum. ] Tympanum, quod Græci
etiam γέρανομ appellant, eſt rotæ ambit{us} magni gen{us}, cui{us} circumactæ, calcanti-
b{us} hominib{us} affix{as} pro gradib{us} regul{as}, axis fune obuoluitur, atque ita onera
extolluntur, aut ſublata deprimuntur. Lucreti{us} libro quarto,
Multa\’ per trochle{as}, & tympana pondere magno
Commouet, atque leui ſustollit machina niſu.

223. Aliud machinæ tractoriæ gen{us}. # CAP. V.

EST autem aliud genus machinæ ſatis artificioſum, & ad
vſum celeritatis expeditum: ſed in eo dare operam non poſ-
ſunt niſi periti. Eſt enim tignum, quod erigitur & diſtine-
tur retinaculis quadrifariam, ſub retinaculis chelonia duo
figuntur, trochlea funibus ſupra chelonia religatur: ſub tro-
chlea regula longa circiter pedes duos, lata digitos ſex, craſſa quatuor, ſup-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer