Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

218. IN CAPVT II. ANNOTAT.

Et à capite à fibula coniuncta. ] Posterior præpoſitio abundat, quocirca
tollenda. Eſt autem fibula, quam Græci π{δρ}όν{ιω} vocant, veluti axicul{us}, ſiue ſub-
ſcudicula, aut clauicul{us}, quo traijciuntur tignorum capita, vt duci poßint, quò
imæ partes diuaricentur. Fibula etiam in cingulis intelligitur, traiecta enim per
annulum pars fibula retinetur. Dicitur & fibula vncinell{us}, quo fœminæ posterio-
rem vestem ſubnectunt. Fibula item vſui fuit ad reprimendum coitum. Vnde ſcri-
bit Corneli{us} Celſ{us} lib. VII . cap. XXV . aduleſcentulos infibulari ſolitos, interdum
vocis, interdum valetudinis cauſa. Ei{us} banc fuiſſe rationem: Cutis, quæ ſuper glan-
dem eſt, extendebatur, notabatur\’ vtrinque laterib{us} atramento, deinde remitte-
batur. Si glans à notis libera erat, qua notæ erant, cutis acu filum ducente tranſuer-
berabatur, ei{us}\’ fili capita inter ſe deligabantur, quotidie\’ id mouebatur, donec
circa foramina cicatriculæ fierent. Hæ vbi confirmatæ erant, exempto filo, fibula
addebatur. Eiuſmodi fibulæ mentio eſt apud Iuuenalem & Martialem non ſemel,
qui refibulare dixit, pro fibulam ſoluere, Epigrammaton lib. IX .

Cui{us} refibulauit turgidum faber penem.

Tria tigna ad onerum magnitudinem. ] Ea machina hodie vtuntur
nautæ, capram vocantes.

Alligatur in ſummo trochlea, quam etiam nonnulli recha-
mum dicunt. ] Trochlea, ſiue trochalia, aut rechamum dic{as}, tractorij generis
eſt machina, cum æreo aut ligneo orbiculo, qui per axiculum verſatur, traiecto fune
ductario. Vtimur etiam haurienda è puteis aqua, poliam vulgò vocantes. Quan-
quam & ad hoc ipſum tollenonis vſ{us} eſt, alteram partem prægrauante pondere, vt
eſt apud Sextum Pompeium. Fiunt verò trochleæ autore Iſidoro Etymolog. lib. XIX . cap. II . ad ſimilitudinem Θ literæ Græcæ octauæ, dicuntur\’ à trochis, id eſt rotulis.

Figuntur chelonia. ] Chelonia ſunt veluti vmbilici, aut anſæ quæ appin-
guntur, id eſt affiguntur arrectarijs, in quib{us}, ceu in armillis, ſucularum cardines
verſantur, atque adeò ipſæ totæ. Dicta Verò ſunt chelonia à ſimilitudine tegumenti
testudinis animalis, quæ χελώνη Græcè dicitur, vulgò tortua, & ipſa testa χελώ-
νιομ. Eſt autem ſucula tractoria machina, id eſt axis, duob{us} tignis incumbens, tra-
iect{us} vtrinque proximè cardines Vectib{us} vno, duob{us}, plurib{us}´ue (Aristoteles
mechanicon quæstione XIII . Vocat κο{λλ}όπας) quib{us} dum circumagitur, vt ma-
nubrijs, ductar{us} ad eam religat{us} funis, per trochleæ, ſi adeſt (fit enim & ſine
trochlea) orbiculum currens, obuoluitur, atque ita ſubleuantur, aut deprimuntur
onera. Celonia autem, vt id quoque obiter addam, apud Aristotelem mechanicon
quæstione XXVIII . ſunt machinæ iuxta puteos ad bauriendam facili{us} aquam,
alteram partem prægrauante pondere. Tollenones, niſi fallor, vocauit Plini{us} lib. XVIII . cap. II . & Sext{us} Pompei{us}.

Adrechamum autem imum ferrei forfices religantur. ] Ferreos
forpices legerim libenti{us}, quàm forfices, istis enim incidim{us} aut tondem{us}. Cal-
purni{us} Aegloga v. ne ſit acuta Forfice læſa cutis, illis verò ad focum vtimur, aut
calidum ferrum in fornacib{us} & tenem{us} & verſam{us}, tenacul{as} à tenendo vo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer