Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITR VVII POLL. iicienda, & de publico præſtatur, neq; vlla pœna tenetur. Cum veròam-
plius quàm quarta in opere conſumitur, ex eius bonis ad perficiendum
pecunia exigitur. Vtinam Dii immortales feciſſent, quod ea lex etiã po-
pulo Romano, nõ modo publicis, ſed etiã priuatis ædificiis eſſet conſtitu-
ta: nanq; nõ ſine pœna graſſarentur imperiti, ſed qui ſumma doctrinarum
ſubtilitate eſſent prudentes, ſine dubitatione profiterentur Architecturã: neq; patres familiarum inducerẽtur ad infinitas ſumptuum profuſiones,
& vt ex bonis eiicerentur: ipſiq́; Architecti pœnæ timore coacti, diligen-
tius modum impenſarũ ratiocinantes explicarent, vti patres familiarum
ad id, quod pręparauiſſent, ſeu paulo amplius adiicientes, ædificia expedi-
rent. Nam qui quadringenta ad opus poſſunt parare, ſi adiiciant centum,
habendo ſpem perfectionis, delectationibus tenẽtur. Qui autem adiectio-
ne dimidia, aut ampliore ſumptu onerãtur, amiſſa ſpe, et impenſa abiecta,
fractis rebus & animis, deſiſtere coguntur. Nec ſolum id vitium in ædifi-
ciis, ſed etiam in muneribus, quæ à magiſtratibus foro gladiatorũ ſcenisq́; ludorũ dantur, quibus nec mora, neq; expectatio conceditur, ſed neceſsi-
tas finito tempore perficere cogit: vti ſunt ſedes ſpectaculorũ, velorumq́; inductiones, & ea omnia, quæ ſcenicis moribus per machinationẽ ad ſpe-
ctationes populo comparantur. In his verò opus eſt prudentia diligenti, et
ingenii doctiſsimi cogitatu, quod nihil eorum perficitur ſine machinatio-
ne, ſtudiorumq́; vario ac ſolerti vigore. Igitur quoniam hæc ita ſunt tra-
dita & conſtituta, non videtur eſſe alienum, vti caute ſummaq́; diligen-
tia, antequam inſtituantur opera, eorum expediantur rationes. Ergo quo-
niam, neq; lex, neque morum inſtitutio id poteſt cogere, & quotannis & prætores & ædiles ludorum cauſa machinationes præparare debent: vi-
ſum mihi eſt, Imperator, non eſſe alienum, quoniam de ædificiis in priori-
bus voluminibus, expoſui, in hoc qui finitionem ſummam corporis habet
conſtitutam, quæ ſint principia machinarũ ordinata, præceptis explicare.

213. IN M. VITRVVIVM POLLIO-
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
DECIMVS.
*
IN PROOEMIVM ANNOT.

V Elorúmque inductiones. ] Et ſiparium velum mimicum (ita
enim ſcribendum apud Donatum, non minimum) quod populo obſistit,
dum fabularum act{us} mutantur, cui{us} mentio apud Apuleium lib. I . de
aſino, ſed metaphoricωs, Oro te (ait) aulæum tragicum dimoueto, & ſiparium com-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer