Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. X. agnoſcere mendum ſubeſſe, ſcribendum\’ motione, non monitione. Et tamen eiuſce-
modi mendæ remoram faciunt, vt vtar Plautino verbo.

Cardinibus ex torno maſculo & fœmina coarctatis. ] Vt ſit
maſcul{us}, qui in alium ineat, intret́ue: fœmina autem, quæ maſculum recipiat. Su-
prà, cuneos, & metam ſolidam & cauam appellauit.

Vti minus tympanum, quemadmodum epiſtomium. ] Episto-
mia ſunt, quorum manubriorum (Græcis vocantur ςρόφιγΤες) verſatione patefiunt,
aut obturantur eorum cannalium nares, in quib{us} collocata ſunt. Huiuſmodi vti-
mur in capitib{us} non perennium ſiphonum, & per ea ex malluuio, cur enim non
ita appellem? in trulleum, ſiue ſcyphum cum Plutarcho nominabis, dum man{us} in
diuerſorijs lauantur, aqua aut influit, aut poſt ablutionem præcluditur. Georg. Ale-
xandrin{us} in librum tertium Varronis de re rustica cap. V . dicit eſſe foramen, per
quod aqua effluit. Eo tamen in loco Varronis recti{us} meo iudicio leg{as} epitonijs ver-
ſis, quàm epistomijs, & in hoc Vitruuij, epitonium quàm epistomium, quòd epito-
nia ſint etiam vertibula epistomiorum. Quanquam propriè eo nomine verticilla
ſiue clauiculi, quib{us} in cithara intenduntur, aut remittuntur fides, ſignificantur.

Qua in tympanum aqua influit per id. ] Meli{us}, meo iudicio, codex,
in quo pro qua ſcriptum eſt quia.

Cuncta deſcendunt foramina perpendiculo. ] Cur non poti{us} lega-
tur, Diſcedit tum foramen à perpendiculo? ita ſcilicet expoſcente ſenſu.

212. M. VITRVVII
POLLIONIS DE ARCHI-
TECTVRA LIBER
DECIMVS.
*
PRAEFATIO.

NOBILI Græcorum & ampla ciuitate Epheſi lex ve-
tuſta dicitur à maioribus, dura conditione, ſed iure eſſe
non iniquo cõſtituta. Nam Architectus cum publicum
opus curandum recipit, pollicetur quanto ſumptu id
futurum: tradita æſtimatione, magiſtratui bona eius
obligantur, donec opus ſit perfectũ. Eo autem abſoluto,
cum ad dictum impenſa reſpondet, decretis & honoribus ornatur. Item ſi
non amplius quàm quarta in opere conſumitur, ad æſtimationem eſt ad-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer