Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. IX. tum ab aqua phellos ſubleuatur, tantum ſaburræ pondus infra deducens
verſat axem, axis autem tympanum: cuius tympani verſatio, alias efficit
vti maior pars circuli ſigniferi, alias minor in verſationibus, ſuis tempo-
ribus deſignet horarum proprietates. Nanque in ſingulis ſignis ſui cu-
iuſque menſis dierum numeri caua ſunt perfecta, cuius bulla, quæ Solis
imaginem horologiis tenere videtur, ſignificat horarum ſpatia: ea tranſ-
lat́a ex terebratione in terebrationem menſis vertentis perficit curſum
ſuum. Itaque quemadmodum Sol per ſyderum ſpatia vadens, dilatat
contrahitq́; dies & horas, ſic bulla in horologiis ingrediens per puncta
contra centri tympani verſationem, quotidie cum transfertur, aliis tem-
poribus per latiora, aliis per anguſtiora ſpatia, mẽſtruis finitionibus ima-
gines efficit horarum & dierum. De adminiſtratione autem aquæ, quem-
admodum ſe temperet ad rationem, ſic erit faciendum. Poſt frontem ho-
rologii, intra collocetur caſtellum, in idq́; per fiſtulam ſaliat aqua, & in
imo habeat cauum: ad id autem affixum ſit ex ære tympanum habens
foramen, per quod ex caſtello in id aqua influat. In eo autem minus tym-
panum includatur cardinibus ex torno, maſculo & fœmina inter ſe coar-
tatis, ita vti minus tympanum, quemadmodum epiſtomium, in maiore
circumagendo arcte leniterq́; verſetur. Maioris autem tympani labrum
æquis interuallis CCCLXV. puncta habeat ſignata: minor verò orbicu-
lus in extrema circinatione fixam habeat lingulam, cuius cacumen diri-
gat ad punctorum regiones. Inq́; eo orbiculo temperatum ſit foramen,
qua in tympanum aqua influit per id, & ſeruat adminiſtrationem. Cum
autem in maioris tympani labro fuerint ſignorum cœleſtium deforma-
tiones, id autem ſit immotum, & in ſummo habeat deformatum Cancri
ſignum, ad perpendiculum eius in imo Capricorni, ad dextram ſpectan-
tis Libræ, ad ſiniſtram Arietis. Signa quoque cætera inter eorum ſpa-
tia deſignata ſint, vti in cœlo videntur. Igitur cum Sol fuerit in Capri-
corni orbiculo, lingula in maioris tympani parte & Capricorni, quotidie
ſingula puncta tangens, ad perpendiculum habens aquæ currentis vehe-
mens pondus, celeriter per orbiculi ſoramen id extrudit ad vas, tum ex-
cipiens eam (quoniam breui ſpatio impletur) corripit & contrahit die-
rum minora ſpatia & horarum. Cum autem quotidiana verſatione ma-
ioris tympani lingula ingreditur in Aquario, cuncta deſcendunt forami-
na perpendiculo, & aquæ vehementi curſu cogitur tardius emittere ſa-
lientem. Ita quo minus celeri curſu vas excipit aquam, dilatat horarum
ſpatia. Aquarii verò Piſciumq́; punctis, vti gradibus ſcandens, orbiculi
foramen in Ariete tangendo octauam partem, aquætemperatæ ſalienti
præſtat æquinoctiales horas. Ab Ariete per Tauri & Geminorum ſpatia
ad ſumma Cancri puncta, partis octauæ foramen ſeu tympanum verſa-
tionibus peragens, & in altitudinem eo rediens, viribus extenuatur, & ita

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer