M. VITRVVII POLL.
trudens in aërem patentem, offenſione & tactu ſonitus expreſſerat clari-
tatem. Ergo Cteſibius cum animaduertiſſet ex tactu cœli & expreſsio-
nibus, ſpiritus vocesq́; naſci, his principiis vſus, hydraulicas machinas pri-
mus inſtituit. Item aquarum expreſsiones {ἀμ}
[?]
μάτ{ομ}ς, porrecti rotunda-
tionisq́; machinas, multaq́; deliciarum genera, in his etiam horologiorum
ex aqua comparationes explicuit. Primumq́; conſtituit cauum ex auro
perfectum, aut ex gemma terebrata: ea enim nec teruntur percuſſu aquæ,
nec ſordes recipiunt, vt obturentur. Nanque æ qualiter per id cauum in-
fluens aqua, ſubleuat ſcaphum inuerſum (quod ab artificibus phellos ſiue
tympanum dicitur) in quo collocata regula, verſatilia tympana denti-
culis æqualibus ſunt perfecta: qui denticuli alius alium impellentes, ver-
ſationes modicas faciunt & motiones. Item aliæ regulæ aliaq́; tympana
ad eundem modum dentata, quæ vna motione coacta, verſando faciunt
effectus varietatesq́; motionum, in quibus mouentur ſigilla, vertuntur
metæ, calculi aut tona proiiciuntur, buccinæ canunt, reliquaq́; parerga. In his etiam, aut in columna, aut paraſtatica horæ deſcribuntur, quas ſi-
gillum egrediens ab imo virgulæ ſignificat in diem totum, quarum bre-
uitates aut creſcentias cuneorum adiectus aut exemptus, in ſingulis die-
bus & menſibus, perficere cogit. Præcluſiones aquarum ad temperan-
dum, ita ſunt conſtitutæ. Metæ fiunt duæ, vna ſolida, altera caua ex tor-
no, ita perfectæ, vt alia in aliam inire conuenireq́; poſsit: & eadem regula
laxatio earum aut coartatio efficiat, aut vehementem, aut lenem in ea
vaſa aquæ influentem curſum. Ita his rationibus & machinatione ex
aqua, componuntur horologiorum ad hybernum vſum collocationes. Sin autem cuneorum adiectionibus, & detractionibus, correptiones die-
rum, aut creſcentiæ non probabuntur, quod cunei ſæpiſsime vitia faciunt,
ſic erit explicandum. In columella horæ ex analemmatis tranſuersè de-
ſcribantur, menſtruæq́; lineæ in columella ſignentur, eaq́; columella ver-
ſatilis perficiatur, vti ad ſigillum virgulamq́; (cuius virgulæ egrediens ſi-
gillum oſtendit horas) columna verſando continenter, ſuis quibusq́; men-
ſibus breuitates & creſcentias faciat horarum. Fiunt etiam alio genere
horologia hyberna, quæ anaporica dicuntur, perficiunturq́; rationibus
his. Horæ diſponuntur ex virgulisæneis, ex analemmatos deſcriptione
ab centro diſpoſitæ in fronte: in ea circuli ſunt circundati menſtrua ſpa-
tia finientes. Poſt has virgulas tympanum collocetur, in quo deſcriptus
& depictus ſit mundus ſigniferq́; circulus, deſcriptioq́; ex duodecim cœ-
leſtium ſignorum ſit figurata, cuius è centro deformatur cuiuſlibet ſigni
ſpatium, vnum maius, alterum minus. Poſteriori autem parti tympano
medio, axis verſatilis eſt incluſus, inq́; eo axi ænea mollis catena eſt inuo-
luta: ex qua pendet ex vna parte phellos ſiue tympanum, quod ab aqua
ſubleuatur, ex altera æquo pondere phelli ſacoma ſaburrale. Ita quan-