DE ARCHITEC. LIB. IX.
æstiuam & hybernam, de quib{us} tradidit, deprehenduntur, cui{us} diameter eſt
lacotom{us}.
Et centro æquinoctiali interuallo æſtiuo. ] Gen{us} dicendi Geome-
tris familiare, cùm ſignificare volunt altero circini pede in dato ſigno manente,
alterum ad conſtitutam magnitudinem deducendum, vt cir culum perficiant.
Nec aliena pro meis prędicanda videntur. ] Benignum & plenum
ingenui eſſe pudoris ſcribit Plini{us} in præfatione naturalis historiæ, fateri, per quos
profeceris, obnoxij contrà animi, infelicis\’ ingenij deprehendi in furto malle, quàm
mutuum reddere. Inde vitio verſum eſt Aristoteli, quòd quæ ab alijs accepiſſet, ac-
cepta ferret nemini, quin poti{us}, vbi peccare existimaſſet, nominatim carperet, & inſectaretur. Illud ego ſecut{us} ſum nimis fortaſſe anxiè, ne dicam ſuperſtitioſe. Malui tamen in eam partem peccare.
210.
De horologiorum ratione, & vſu, atque eorum inuentione,
& quib{us} inuentorib{us}. #
CAP. IX.
HEMICYCLIVM excauatum ex quadrato, ad
enclimaq́; ſucciſum, Beroſus Chaldæus dicitur inue-
niſſe, ſcaphen ſiue hemiſphærium, Ariſtarchus Samius. Idem etiam diſcum in planitia, arachnen Eudoxus
Aſtrologus: nonnulli dicunt Apollonium, plinthium
ſiue lacunar (quod etiam in circo flaminio eſt poſi-
tum) Scopas Syracuſius, π
[?]
{ρο4}ς τὰ ίςορ{ομ}{μο}να Parmenion. π\’βς πὰμ ιλί-
μα Theodoſius, & Andreas. Patrocles pelecinon, Dionyſiodorus co-
num, Apollonius pharetram, aliaq́; genera, & qui ſupraſcripti ſunt, & alii plures inuenta reliquerunt, vti gonarchen, engonaton, antibo-
ræum. Item ex his generibus viatoria penſilia vti fierent, plures ſcripta
reliquerunt: ex quorum libris, ſi quis velit ſubiectiones inuenire, poterit,
dummodo ſciat analemmatos deſcriptiones. Item ſunt ex aqua conquiſi-
tæ ab eiſdem ſcriptoribus horologiorum rationes: primumq́; à Cteſibio
Alexandrino, qui etiam ſpiritus naturales, pneumaticasq́; res inuenit. Sed
vti fuerunt ea exquiſita, dignum ſtudioſis eſt agnoſcere. Cteſibius enim
fuerat Alexandriæ natus, patre tonſore: is ingenio & induſtria magna
præter reliquos excellens, dictus eſt artificioſis rebus ſe delectare. Nanque
cum voluiſſet in taberna ſui patris ſpeculum ita pendere, vt cum educe-
retur, ſurſumq́; reduceretur, linea latens pondus deduceret, ita collocauit
machinationem. Canalem ligneum ſub tigno fixit, ibiq́; trochleas collo-
cauit, per canalem lineam in angulum deduxit, ibiq́; tubulos ſtruxit, in
eos pilam plumbeam per lineam demittendam curauit: ita pondus cum
decurrendo in anguſtias tubulorum premeret cœli crebritatem, vehe-
menti decurſu per fauces frequentiam cœli compreſsione ſolidatam, ex-