Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. quo quiſ fato nat{us} eſſet. Aul{us} Gelli{us} vulgum reprchendit, qui mathematicos
dicit, quos Chaldæos gentilitio vocabulo dicere oportebat. Vide eum lib. I . cap. IX . & lib. XIIII . cap. I . Suetoni{us} tamen in Auguſto, Iuuenalis, Corneli{us} Tacit{us}, & Iu-
li{us} Firmic{us} etiam mathematicos appellant. Augustin{us} lib. IIII . Confeßionum,
planetarios vocat. Annotauit Eustathi{us} in primum librum Iliados Homeri, horum
curioſitatem nihil reliquiſſe, quod planetis non ſubiecerit.

Genethlialogiæ ratio. ] Genethlialogia diuinatio eſt, qua ex natiuitate
ſucceſſ{us} pronuntiatur. Vnde genethliologi & genethliaci dicti ſunt mathematici.

Non è naſcentia. ] Suetoni{us}, Spartian{us}, & Firmic{us} Matern{us} genitu-
ram dicunt, Iuuenalis geneſim. Ambroſi{us} libro quarto hexameron, cum vulgo na-
tiuitatem.

Syderum & occaſus. ] Loc{us} integer non eſt, deeſt\’ ea pars, qua emergere
ſydera ſignificantur. Neque enim cum obitum occaſum\’ diceret, erat prætermiſſu-
r{us} ortum. Quamobrem, nullo tamen adiut{us} codice, ſcribo, ſyderum ort{us}, & occa-
ſ{us}, vti paulò antè, Quorum ort{us} & occaſ{us} poſſum{us} animaduertere, & oculis
contueri.

Parapegmatorum diſciplinas. ] Parapegmata ſunt, vt existimam{us},
astronomica inſtrumenta, quib{us} ort{us} occaſ{us}\’ ſyderum, tempestatum\’ ſignifica-
tiones cognoſcuntur, atque inueniuntur, dicta, quòd è multis varijs\’ concinnata
eſſent, à παραπκγνύω, id eſt adpingo, ſiue afſigo Laërti{us} Diogenes lib. VIII . autor
eſt Democritum astronomica ſcripſiſſe παραπἨγματα. Pegmata autem in theatro-
rum ſpectaculis videntur fuiſſe tabulata per ſe ſurgentia, tacite\’ in ſublime cre-
ſcentia. Martialis lib. I . Epigrammaton,
Et creſcunt media pegmata celſa via. Quod quidam ad amphitheatrum referunt. Domiti{us} certe Calderin{us} dicit pegma,
compactum eſſe ædificium, quod ornatum ſtatuis, vel aliquo alio ludicro, interdum
pueris conſidentib{us} in ſcenam producebatur. Pegmares gladiatores vocauit Sueto-
ni{us} in Caligula, qui in eiuſmodi machinis è ligno compactis, & in pompa volupta-
tis cauſa circunferri ſolitis depugnarent. Ad quam rem ſolebant ferè vilißimis, & ſenio confectis vti. De pegmatis lege, quæ ſcribit Blond{us} Flaui{us} librò decimo de
Roma triumphante.

208. De horologiorum rationib{us}, & vmbris gnomonum æqui-
noctiali tempore, Romæ, & nonnullis alijs locis.

CAP. VIII.

NOBIS autem ab his ſeparandæ ſunt horologiorum
rationes, & explicandæ menſtruæ dierum breuitates,
itemq́; depalationes. Nanque Sol æquinoctiali tempo-
re Ariete Libraq́; verſando, quas ex gnomone partes
habet nouem, eas vmbræ facit octo in declinatione cœ-
li, quæ eſt Romæ. Itemq́; Athenis quàm magnæ ſunt
gnomonis partes quatuor, vmbræ ſunt tres. Ad ſeptem Rhodo quinque.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer