Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. co ſalubri, ab Senatu populoq́; Romano petijt, vt liceret transferre oppi-
dum, conſtituitq́; mœnia, & areas diuiſit, nummoq́; ſeſtertio ſingulis mu-
nicipibus mancipio dedit. His confectis lacum aperuit in mare, & por-
tum è lacu municipio perfecit. Itaq́; nunc Salapini quatuor milibus paſ-
ſibus progreſsi ab oppido vetere, habitant in ſalubri loco.

31. IN CAPVT IIII. ANNOTAT.

Electío locíſaluberrímí. ] Magna profectò loci aëris\’ eſt habenda ratio,
quòd is à nobis ſeparari non poßit, perpetuo\’ veluti connat{us} adhæreat, ambiat\’,
& lædat, vel quòd calidos immodicè, vel quòd frigidos, aut ſiccos, aut humidos nos
efficiat, quod tradit Galen{us} libro primo de tuenda valetudine, & ſi quis plura
requiret, commentario primo in librum primum Hippocratis Epidemion, id eſt de
vulgarib{us} morbis, Methodi lib. IX . & X . Aphoriſmorum Hippocratis lib. III . Prædictionum libro primo. Neque omittendi libri Hippocratis de aëre, aqua, & lo-
@is, tametſi fracti, mendoſi\’, atque lacinioſi, atque item De natura humana.

In cellís ením uínar{íj}s tectís lumína nemo capít à merídíe. ]
Et plini{us} lib. XIIII . cap. XXI . ſcribit lat{us} cellæ vinariæ, aut certè fenestr{as}
obuerti in Aquilonem opportere, vel vſque in exortum æquinoctialem. Sed eſt, quod
hoc loco indicandum duxim{us}, non abs re cell{as} vinari{as} tect{as} Vitruuium dixiſſe. Tradit enim memorato capite Plini{us} aliqu{as} gentes vinis cœlum præbere, alibi
verò impoſitis tectis arcere. Quin & Conſtantin{us} Imperator, qui ex vtriuſque lin-
guæ autorib{us} γεωπονικώμ, id eſt de Agricultura libros viginti ſcripſit, ſiue quiſ-
quis eſt, qui ipſi{us} nomine concinnauit quod circunfertur volumen, lib. VII . cap. II . forti{us} vinum ſub dio, leui{us} verò ſub tecto adſeruari præcipit.

Granaría quæ adſolís curſum ſpectant, bonítatem cíto mu-
tant. ] Granaria ſpectare debere septentrionem, docet libri ſexti cap. IX . & nos
aliquid ibi dicem{us}.

Obſoníáque & poma. ] De pomis ſeruandis Plini{us} lib. XV . cap. XVI . hunc in modum præcipit. Pomaria in loco frigido ac ſicco contabulari, Septentrioni-
b{us} fenestr{as} ſereno die patere, austros ſpecularib{us} arcere, Aquilonis quoque af-
flatu poma deturpante rugis. Vide Varronem libri primi cap. LIX . qui locos vbi
autumnales fruct{us} adſeruantur oporothec{as} appellat, quandò Oporinum autumna-
lem intellexit Martialis libro nono de Earino Domitiani ſcribens, Oporam enim & æstatem ſignificare libri ſexti capite decimo monſtrabim{us}. Nam quæ anni pars ſit
hωra, & qui dicantur hωræi fruct{us} Galen{us} explicat libro ſecundo de alimen-
torum facultatib{us}.

Nam ſemper calor cum excoquít, aëríbus fírmítatem erípít. ]
Fortaſſe loc{us} hic ita erat ſcript{us}, à reb{us}, aut à corporib{us}, paulò enim pòſt inquit,
omnia corpora calore fiant imbecilla.

Nam quía ex príncípíjs, quæ Græcí ςοιΧ{\~ει}α appellant, omnía
corpora ſunt compoſíta. ] Elementa dicta quòd omnia alant atque gignant,
Lucretio & Ciceroni, Latinis principia, primordia, initia, rerum ſemina, materies,
atque genitalia corpora, Græcis ςοιΧ{\~ει}α & ***λΗ. Eſſe quatuor, omnia\’ horum mixtio-
ne conſtare, præter alios Galen{us} ſcribit Methodi libro primo, aut poti{us} totis libris

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer