DE ARCHITEC. LIB. IX.
Vbi ſi geminæ leg{as}, & Latinè leges, & cum posteriorib{us} ſenties. Eum mihi co-
dicem vtendum dedit politi & elegantis ingenij iuuenis Thom{as} Spica Roman{us}.
Cuſtodis Arcti, qui arcturus dicitur. ] Custodẽ Arcti intellige maio-
ris Dicitur autem ob id Arctophylax, ſed & Bootes, quòd plaustrum ſequi videa-
tur. Appellatur etiam Arctur{us} autore Baſſo, qua in ſignificatione vſurpatur à
plinio, Firmico, Manilio, & ante ipſos hoc loco Vitruuio.
Itémque in ſummo cornu læuo ad aurigæ pedes vna tenet
ſtellam, & appellatur aurigæ manus, hœdi capra læuo humero
Tauri quidem & Arietis. ] Hoc ordine in omnib{us}, quæ viderim, exempla-
rib{us}, hæc verba ſunt collocata. Eam verò lectionem perturbatam quidem ac tur-
piter diuulſam, & autorum lectione, & re ipſa animaduertim{us}, nec tamen locum
reſtituere potuim{us}. Neque enim tam facile eſt veram lectionem inuenire, quàm
falſam adulterinam\’ hanc integrum eſt conuincere. Certum quidem eſt, in ſummo
læuo cornu Tauri ſtare aurigæ pedes, vna manu, id eſt ſinistra tenere ſtell{as} du{as},
quæ hœdi appellantur, in ſinistro humero clariorem eſſe, quam capram nominant. Cæterùm guatuor extremæ illæ dictiones, Tauri quidem & Arietis, coniungendæ
ſunt cum ſequentib{us} his duab{us}, inſuper Perſe{us}. Et licet Latini ſermonis purit{as}
id non patiatur, fortaſſe non abborruerit ab eo dicendi genere Vitruui{us}, aliquando
haud ſatis Grammatic{us}, aut poti{us} præceptorum ſecur{us}, vti paulò pòſt, Inde Sa-
gittarij, Scorpionis, Libræ inſuper, ſi quidem loc{us} non vacat menda Niſi poti{us} ſeri-
pſiſſe credibile ſit, Tauro quidem & Ariete inſuper, vt lib.
V
. cap.
I
. & lib.
X
. cap.
XXI
. quib{us} inſuper, & quo inſuper, aut Taurum quidem & Arietem inſuper,
vt dicti libri
V
. cap.
III
. inſuper fundamenta, & lib.
III
. inſuper coron{as}: & apud Cæſarem Commentariorum de bello Gallico libro quarto, Hæc vtraque inſu-
per, aut, ſubaudiſſe ſigna.
Dexterioribus ſubtercurrens baſim Vergiliarum. ] Supercur-
rit, non ſubtercurrit, niſi ſuprà eſſe collocatum ad rem non facit. Sunt autem Vergi-
liæ numero ſeptem ſtellæ in dorſo Tauri, quanquam ſeptima vix ſatis conſpici poteſt,
autore Arato, vt Procl{us} non abs re ſex dixiſſe videatur.
Siniſterioribus caput Arietis. ] Aut parum proſpiciunt oculi, aut non
caput, ſed caudam percurrit Arietis.
Etmanu dextra innitens Caſsiopeiæ ſimulacro, læua ſupra
aurigam tenet Gorgoneum ad ſummum caput. ] Et hic loc{us} inqui-
nat{us} eſt, ſi quis ali{us}. Nam manu dextra innititur Caßiopeiæ ſimulacro, id\’ ſupra
aurigam. Gorgoneum verò caput veluti ſummis capillis prenſum ſubijcit Andro-
medæ pedib{us}.
Item Piſces ſupra Andromedam & eius ventrem & Equi,
quæ ſunt ſupra ſpinam Equi. ] Nec ſatis mihi conſtat, quomodo loc{us} hic
ſit emendand{us}. Piſcium quidem austrin{us} ſupra ſpinam Equi pegaſi (qui dimi-
di{us}, id eſt priore tantum parte vſque ad vmbilicum patet) collocat{us} eſt: Aqui-
loni{us} verò Andromedæ humero proxim{us} ſinistro, ſiue ex aduerſo ventris pegaſi
eſt. Ei{us} autem ventris lucidißima & extrema ſtella finit Andromedæ caput,
Communi\’ rubent duo ſemper ſydera flamma, ait Ruf{us} Auien{us}.
Læua ſupra Aquilonarem Piſcem. ] Nam ſunt Gemini Piſces, quo-