Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. Martis, quart{us} Solis, quint{us} Veneris, ſext{us} Mercurij, ſeptim{us} Lunæ, diateſſaron
harmoniæ rationem habentes, quòd in ea vis omnis muſica contineretur, orbium
tetrachorda ſeptem commenti ſunt, quorum ſingul{as} prim{as} ſtell{as} ſingulis hebdo-
madis dieb{us} aßignarent. Primum tetrachordum à Saturno ad Solem concipiebant,
ſecundum à Sole ad Lunam, tertium à Luna ad Martem, quartum à Marte ad
Mercurium, quintum à Mercurio ad Iouem, ſextum à Ioue ad Venerem. Inde fa-
ctum, vt prim{us} dies ſit appellat{us} Saturni, quia primi tetrachordi princeps erat
Saturn{us}, & pari ratione ſecund{us} Solis, terti{us} Lunæ, quart{us} Martis, quint{us}
Mercurij, ſext{us} Iouis, & ſeptim{us} Veneris. Altera ordinis ratio eſt. Cùm natura-
lis dies quatuor & viginti horis conſtaret, primam dabant Saturno, ſecundam Io-
ui, tertiam Marti, quartam Soli, quintam Veneri, ſextam Mercurio, ſeptimam Lu-
næ: rurſ{us} octauam Saturno, nonam Ioui, ac deinceps ad viceſimamquartam, quæ
Martis cum eſſet, contingebat, vt proximæ diei prima eſſet Solis, tertiæ Lunæ, quar-
tæ Martis, quintæ Mercurij, ſextæ Iouis, & ſeptimæ Veneris. Ex eo dieb{us} hebdo-
madis planetarum inditum eſt præſidium, quos memorato ratiocinio primis horis
præeſſe contigerat. Quem morem receperunt longo poſt tempore, & non ita pridem,
ſi Oxiphilino credim{us}, Græci, & Romani. Et reuera, vt leg{as} omnia omnium anti-
quorum monimenta, nunquam reperi{as} eam dierum appellationem. Nam vt de
Græcis loquamur, ex Heſychio, Polluce, Suida, Gaɀa, cæteris, manifestum eſt eos
menſem in tres decad{as} partitos eſſe, ἱςαμ{έν}{ου} μ{ην}ὸς μεσο{μ\~ν}τ{ος} & φθίνοντ{ος}. & primam ἱςαμένου diem, ν{ου}μ{ην}ίαμ vocaſſe, ſecundam {δι}{σι}τέραμ ἱςαμ{έν}{ου}, nume-
rum ſequentes ad δεΗάτΗμ ἱςαμ{έν}{ου}. Inde primam μεσο{ιῶ}τ{ος} dixiſſe πρώτ{ην} ἐπὶ
{δι}έΗα, ſecundam δ{σν}τέραμ ἐπὶ {δι}έΗα, conſequentes ad {ἐι}Ηἀ{δι}ας. Postremò φθί-
νοντος primam appellaſſe, {δι}εΗάτ{ην} φθίνοντ{ος}, ſiue πρώτ{ην} ἐπὶ {ἐι}Ηά{δι}, ſecundam
{ἐν}νάτ{ην} φθίνοντ{ος}, ſiue {δι}{συ}τέραμ ἐπὶ {ἐι}Ηά{δι}, ſic deinceps progredientes ad ἕν{ην}
Η{ὰι} νέαμ. Romanos autem menſem diuiſiſſe in Calend{as}, Non{as}, & Id{us}, tam tritum
eſt, vt vel pueris ex libello horariarum precum notum ſit.

Ab Occidente ad Orientem in mundo peruagantur. ] Omnium
errantium ſiderum id eſt planetarum meat{us} contrarium mundo curſum agere, id
eſt læuum ſemper, illo in dextram præcipiti, tradit Plini{us} lib. II. cap. VIII. Quo
in loco aduertendum, læuum appellari Orientalem mundi partem, dextrum vero
Occidentem, contrà quàm ſit Geographorum placitis traditum, ipſis ſcilicet contra-
ria ratione vtentib{us}, id\’ autore etiam Aristotele. Varro libro ſexto de Latina lin-
gua eiuſdem fuit ſententiæ cum Vitruuio. Ei{us} templi (de cœlo loquitur) partes qua-
tuor dicuntur, Sinistra ab Oriente, dextra ab occaſu, antica ad Meridiem, postica
ad Septentrionem. Hetruſci aruſpices, vti ab Higino in libro de agrorum conſtitutio-
nib{us} traditum eſt, dextram partem orbis terrarum appellauerunt eam, quæ Septen-
trioni ſubiaceat, ſinistram verò, quæ ad Meridianum terræ occaſum. Augures in
Meridie conſtituiſſe, ex Liuij libro primo ab vrbe condita liquet.

Luna die octauo & vigeſimo & amplius circiter horam. ]
Plini{us} lib. II. cap. IX. fieri ait vicenis dieb{us} ſeptenis\’, & tertia diei parte. Mar-
tian{us} Capella lib. VIII. viginti ſeptem dieb{us} & beſſe. Caßiodor{us} lib. Variarum
XI. triginta dieb{us}. Sed præstat ei{us} de planetarum curſu verba referre. Satur-
n{us} (ait) annis triginta conſtituta ſibi cœli ſpatia peruagatur. Stella Iouis duodecim

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer