Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. IX. X I I . Quin & defunctos ſeſe multi fictilib{us} ſolijs condi maluere. Vſurpatur in ea
ſignificatione id verbi à Q. Curtio, & Suetonio,

ΔυρΗκα ἓυρΗκα. ] Id eſt, inueni inueni, deprehendi furtum fraudulenti redem-
ptoris, Plutarchi ea de re hæc ſunt verba, λ{ου}όμ{εν}{ος}, ẅς φασίυ, {ὀκ} {δι} {Επ}{δρ}Χύ-
σεως ἐννοΗσας τ{ηὺ} τ{ου} ςεφάν{ου} μέτρΗσιυ, οίου {ὀκ} τινὸς κατοΧΗς, Η ἐῶινόιας {σξ}Η-
λατο, Βοῶυ, ἓυρΗκα, κ{οὺ} τ{ου}το πολλάκις φθεγτόυ{ευ}{ος} ἐβά{δι}ζευ.

Sextarío menſus eſt. ] Verbum eſt proculdubio vacat, ita inducendum. De ſextario & reliquis menſuris dixi lib. V I . cap. I X . De ſextario etiam libri ſe-
ptimi cap. V I I .

Et ex eo, quod plus defluxerat aquæ ín corona, quàm ín maſ-
ſa ratíocínatus. ] Si cui placebit tentare, ita experietur. Aquam quæ effluit,
tam ad auri & argenti, quàm ad coronæ immißionem ſingulatim communi aliquo
menſuræ aut ponderis genere dimetiatur, numer{us}\’ ei{us} ſiue ponderis, ſiue men-
ſuræ, quæ auri immißioni reſpondet, vocetur b. quæ argenti c. quæ coronæ d. ſubdu-
catur b. à c. & reliquum ſit f. & à d. & reliquum ſit g. & d. à c. & reli-
quum ſit h. postea pond{us} coronæ ſignificetur aliquo numero, & ſit l. Partiatur l. per f. & efficietur m. & multiplicet m. g. & faciat n. & h. & faciat p. aſſere
l. pond{us} coronæ per X V I I . ſeptimi libri Euclidis ex p. pondere auri, & n. ponde-
re argenti conſtare. Narratur & à Q. Rhemnio Fannio Palæmone in fine libelli de
ponderib{us} & menſuris, alia ratio: quam quia non niſi plurimis verſib{us} expoſuit,
non video neceſſarium eſſe, cur adſcribam, ſatis fuerit indicaſſe locum, vnde peti
poßit. Explicatur & à Gemma Friſio in compendio Arithmeticæ.

Vtí ara eíus, quantum habere pedum quadratorum, íd du-
plícaretur. ] Erat id cubum duplicare, rem multo difficillimam. Argueba@
Delios Apollo, quod Geometriam negligerent. Quæ res fuſißimè tractatur ab Era-
toſthene Epistola ad Ptolemæum, & Ioanne Grammatico in analytica Aristotelis
libro (quantum memini) primo. Ei{us} enim codicis mihi nunc copia non eſt. Refer-
tur etiam à Plutarcho libro de Socratis Dæmonio, & à Beſſarione defenſionis Pla-
tonis lib. I. cap. V I I I. Quidam ſcriptis prodidit cubi duplicationem, inuentum eſſe
Platonis, duarum lincarum rectarum medijs duab{us} propertionalib{us} repertis. Era-
toſthenes tamen dicta Epistola tribuit Hippocrati Chio, vt legim{us} apud Georgium
Vallam libro Geometriæ quarto, hoc eſt expetendorum & fugiendorum X I I I . in
hanc ferè ſententiam, Tragic{us} quidam introduxit Minod Glauco ſepulerum exci-
tare volentem interrogatum, quanam id figura extrui mallet, refpondiſſe cubiea,
ſed ita vt bis tantum caperet, quantum cub{us}, qui quoquouerſ{us} eſſet pedum cen-
tum. Quidam, vt id fieret, putauit lat{us} vnumquod duplum eſſe faciundum,
hallucinat{us}. Etenim laterib{us} duplicatis planum quodlibet quadruplum efficie-
batur, ipſum verò ſolidum octuplum. Quæſitum concertatum\’ eſt, quonam modo
propoſitum ſolidum in ea forma permanens duplicari poſſet. Res ad Geometr{as} re-
lata eſt, ambigentib{us}\’ cæteris, Hippocrates Chi{us} indicauit fieri id poſſe, ſi conſti-
tutis duab{us} lineis, quarum maior minoris eſſet dupla, duæmediæ in continua pro-
portione inuenirentur. Aliquanto poſt Delij cùm oraculo Apellinis iuberentur
aram ipſi{us} duplicare, neque, qua id ſieri poſſet ratione, ſatis viderent, obiurgante
Platone, qui in Academia erant, Geometr{as}, Archit{as} Tarentin{us} per hemicylin-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer