Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Ita erunt temperatæ graduum, & ípſarum ſcalarum colloca-
tíones. ] De graduum retractione & craßitudine lege lib. I I I . cap. I I I . quæ
ad ſacr{as} ædes pertineant. Retractionem enim istam (quam conſtat ex perpendicu-
lo & receßione habere debere ad craßitudinem rationem proportionis ſeſquitertiæ)
nihil eſſe dubium oportet ad priuatarum ædium ſcal{as} pertinere.

198. Quomodo portio argenti auro mista, in integro opere de-
prehendi diſcerni\’ poßit. # CAP. III.

ARCHIMEDIS verò cum multa miranda inuen-
ta & varia fuerint, ex omnibus etiam infinita ſolertia
id, quod exponam, videtur eſſe expreſſum nimium. Hiero enim Syracuſis auctus regia poteſtate, rebus be-
ne geſtis, cum auream coronam votiuam, diis immor-
talibus in quodam fano conſtituiſſet ponendam, im-
mani precio locauit faciendam, & aurum ad ſacoma appendit redempto-
ri. Isad tempus, opus manufactũ ſubtiliter, regi approbauit, & ad ſacoma
pondus coronæ viſus eſt præſtitiſſe. Poſteaquam indicium eſt factum,
dempto auro, tantundem argenti in id coronarium opus admixtum eſſe: indignatus Hiero ſe contemptum, neque inueniens, qua ratione id fur-
tum deprehenderet, rogauit Archimedem, vti in ſe ſumeret ſibi de eo co-
gitationem. Tunc is cum haberet eius rei curam, caſu venit in balneum,
ibiq́; cum in ſolium deſcenderet, animaduertit quantum corporis ſui in
eo inſideret, tantum aquæ extra ſolium effluere. Itaque cum eius rei ra-
tionem explicationis offendiſſet, non eſt moratus, ſed exiliuit gaudio mo
tus de ſolio, & nudus vadens domum verſus, ſignificabat clara voce inue-
niſſe quod quæreret. Nam currens identidem Græcè clamabat ἓν{ει}Ηκα,
ἓν{ει}Ηκα. Tum verò ex eo inuentionis ingreſſu duas dicitur feciſſe maſſas
æquo pondere, quo etiam fuerat corona, vnam ex auro, alteram ex argen-
to. Cum ita feciſſet, vas amplum ad ſumma labra impleuit aqua, in quo
demiſit argenteam maſſam. Cuius quanta magnitudo in vaſe depræſſa
eſt, tantum aquæ effluxit. Ita exempta maſſa, quanto minus factum fue-
rat refudit, ſextario menſus, vt eodem modo, quo prius fuerat, ad labra
æquaretur. Ita ex eo inuenit, quantũ ad certũ pondus argenti certa aquæ
menſura reſponderet. Cum id expertus eſſet, tum auream maſſam ſimi-
lìter pleno vaſe demiſit, & ea exempta, eadem ratione menſura addita, in-
uenit ex aqua non tantum defluxiſſe, ſed tantum minus, quantum minus
magno corpore eodem pondere auri maſſa eſſet quàm argenti. Poſtea
verò repleto vaſe in eadem aqua ipſa corona demiſſa, inuenit plus aquæ
defluxiſſe in coronam, quàm in auream eodem pondere maſſam, & ita
ex eo quod plus defluxerat aquæ in corona, quàm in maſſa ratiocinatus,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer