M. VITRVVII POLL.
Quib{us} Olympiadib{us} quæ certamina ſint addita legito apud Pauſaniam in Eliacis.
Quíd ením Mílo Crotoníates, & c. ] De Milonis fortitudine in hunc
modum tradit Aelian{us} ποικίλΗς ί{ει}ο{ρί}ας lib.
I I
. Μίλων{ος} τ{ου}τ{ου} τ{ηὺ} ῥοὰυ, Ηυ {εν}
τκ χ{ει}{ρι} κατ\~ει χ{εν}, ὀυ{δε}ὶς τῶυ ἀντιῶάλωυ ἑλ\~ειυ ἐ{δι}μύατο. Meminit & lib.
X I I.
Eum ſcribit Iuli{us} Solin{us} cap.
I I I I
. omnia egiſſe, ſuprà quàm homo valet, & Plini{us} lib.
V I I
. cap.
X X
. ait, cùm conſtitiſſet, neminem vestigio eduxiſſe, malum
tenenti neminem digitum correxiſſe. Meminit & Galen{us} libro ſecundo de tuenda
bona valetudine, vt taceam Pauſaniam lib.
I I
. Eliacorum. Sed cui non eſt ei{us}
nota fortitudo?
194.
Platonis inuentum de agro metiendo. # CAP. I.
LOCVS aut ager paribus lateribus, ſi erit quadratus,
eumq́; oportuerit iterum ex paribus lateribus duplica-
re, quia id genere numeri, ac multiplicationibus non
inuenitur, ex deſcriptionibus linearum emendatis re-
peritur. Eſt autem eius rei hæc demonſtratio. Qua-
dratus locus, qui erit longus & latus pedes denos, efficit
areæ pedes centum. Si ergo opus fuerit eum duplicare, & aream pedum
ducentorum item ex paribus lateribus facere, quærendum erit, quam
magnum latus eius quadrati fiat, vt ex eo ducenti pedes duplicationibus
areæ reſpondeant. Id autem numero nemo poteſt inuenire: nanque ſi
X I I I I
. conſtituentur, erunt multiplicati pedes
C X C V I
. Si
X V
. pedes
C C X X V
. Ergo quoniam id non explicatur numero in eo quadrato lon-
go & lato pedes decem, quæ fuerit, linea ab angulo ad angulum diago-
nios perducatur, vti diuidatur in duo trigona æqua magnitudine, ſingula
areæ pedum quinquagenum, ad eius lineæ diagonalis longitudinem, lo-
cus quadratus paribus lateribus deſcribatur. Ita quàm magna duo trigo-
na, in minore quadrato quinquagenum pedum, linea diagonica fuerint
deſignata, eadem magnitudine & eodem pedum numero quatuor in ma-
iore erunt effecta. Hac ratione duplicatio grammicis rationibus à Plato-
ne, vti eſt ſchema ſubſcriptum, fuit explicata.
195.
IN CAPVT I. ANNOTAT.
Quadratus locus, & c. ] Quadrati menſurd facillima eſt, vel autore Co-
lumella lib.
V
. cap.
I I
. Nam cum ſit vndique pedum totidem, multiplicentur in ſe
duo latera, & quæ ſumma ex multiplicatione effecta erit, eam dicem{us} eſſe qua-
dratorum pedum. Vt, ſit loc{us} quoquo verſ{us} decem pedum, ducem{us} decies denos,
qui fiunt centum, dicem{us} igitur locum habere pedes quadratos centum. Idem effi-
cere numeris in duplicatione quadrati omnino non licet. Nam vt quær{as} numeros
omnes, non inueni{as} tamen, qui in ſe multiplicat{us} ducentorum pedum faciat