Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. imum vallis deſcenderit, perpetuo libramento non procedat, ſed in aduerſum cli-
uum ad angulum non normalem, ſed acutum dirigatur.

Etíam ín ventre columnaria ſunt facienda. ] Id eſt æstuaria, ſi-
ue ſpiramenta. Beroald{us} in Suetonij Augusto, legiſſe videtur colluuiaria, per quæ
colluuies & immundicia eijcerentur, longè à Vitruuij ſententia.

Et circunductíones. ] Quando per latera montis obliquã ducim{us} aquam,
nec ſpecub{us} vtimur. lib. I . cap. I . vocauit circuitiones.

Inter actus ducentos. ] Act{us} longitudinis habet pedes centum & vi-
ginti, autorib{us} Columella lib. V . cap. I . & Plinio lib. XVIII . cap. III . Duplicat{us}
in longitudinem iugerum faciebat.

Ex vna parte ſint lingulati. ] Plini{us} lib. XXXI . cap. VI . dicit com-
miſſuris pyxidatis, id eſt, vt inferior fictilis tubul{us} intret ſuperiorem. Palladi{us} di-
cto loco his verbis expreßit, Ex vna parte reddantur angusti, vt palmi ſpatio vn{us}
in alterum poßit intrare.

Calce víua ex oleo ſubacta ſunt illinenda. ] Calx è fornace in cellis
vinarijs restinguitur, deinde oleo macerata, & ſubacta vnguntur tubuli. Vidi, qui
vino restinguerent.

Aut pondere ſaburra contineatur. ] Saburra id gen{us} arenæ eſt, quo
naues onerari ſolent, vt iactante fluctu ſtabiliores ſint. Virgil. Georg. IIII . [?] Sæpe lapillos,
Vt cymbæ inſtabiles fluctu iactante ſaburram
[?] Tollunt.

Capitur & pro quocunque pondere nauib{us} huiuſmodi cauſa imponi ſolito, meta-
phoricώſque ad res ali{as} transfertur.

Item cum primò aqua à capite immittitur, antè fauilla im-
mittetur. ] Hoc etiam Palladi{us} lib. IX . cap. XI . Sed antequam, inquit, in ijs
aquæ curſ{us} admittatur, fauilla per eos misto exiguo liquore decurrat, vt gluti-
nari poßit, ſi qua ſunt vitia tuborum. Eſt autem fauilla cinis propriè is, in quo ex-
tinctorum carbonum reliquiæ ſuperſunt aliquæ: qua in re à Vergilio ăictum eſt
Aeneidos libro ſexto:

Postquam collapſi cineres, & flamma quieuit,
Relliqui{as} vino, & bibulam lauere fauillam.

Quin ipſum quoque non ſit ínſalubre. ] Aut abundat particula
negatiua, aut ſcribendum eſt ſalubre. Et prior quidem ſcriptura mihi videtur eſſe
genuina.

Vaſorum argenteorum menſas. ] Menſa hoc loco pro abaco dicta eſt,
id eſt pro menſa vaſis potorijs, aut eſcarijs continendis accommodata.

Et íbi homínes offendunt fo dientes. ] Libet de hac re Palladij verba
aſcribere ex lib. IX . cap. IX . In fodiendis, ait, puteis cauendum eſt foſſorum pericu-
lum, quoniam plerunque terra, ſulphur, alumen, bitumen educit, quorum ſpirit{us}
misti anhelitum pestis exhalant, & occupatis ſtatim narib{us} extorquent anim{as},
niſi quis fugæ ſibi velocitate ſuccurrat. Pri{us} ergò quàm deſcendatur ad intima,
in eis locis lucernam ponis accenſam, quæ ſi extincta non fuerit, periculum non ti-
mebis. Si verò extinguetur, cauend{us} eſt loc{us}, quem ſpirit{us} mortifer occupabit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer