Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. numerauerim{us}, Quintum balnearum Palatinarum: & extra vrbem, ad Primam
portam Præterea toto ſinu Baiano, Cumis, & Puteolis. Maltha inducebantur tena-
cißima, & , vt vtar Plinij verbis, duriciam lapidis antecedente. Ea fiebat calce in
vino restincta, & tuſa cum adipe ſuillo, & ſucco fici, aut cum eodem adipe & pi-
ce. Op{us} ipſum priuſquam malthetur, oleo perfricandum. Senatuſconſultum eſt apud
Iulium Frontinum, quod aquam non niſi ex castello duci permittebat, ne aut riui,
aut fistulæ publicæ lacerarentur. Calix, id eſt modul{us} æne{us}, castello aut riuo in-
duebatur, is erat modul{us} erogatori{us}, huic fistula applicabatur, non qualiſcunque,
id eſt eiuſdem luminis, quo calix ſignat{us} eſt, ſed luminis, id eſt capacitatis, quanta
impetrata fuerat, & longitudinis non min{us} digitorum duodecim, is eſt modul{us}
acceptori{us}. Fuerunt autem modulorum differentiæ XXV . quamuis in vſu XV . tantum frequentes, qu{as} recenſet idem Frontin{us} lib. I .

Tríplex immíſſarium. ] Receptaculum, vnde postea erogetur aqua.

Díuíſæ in omnes lacus. ] Et lacuum frequens eſt mentio apud Fronti-
num. Erant enim publica aquarum conceptacula, vbi Romana plebs ablueret lin-
tea, & ſimilia. Inde balnearum, fullonum, coriariorum, aliorum\’ neceßitatib{us} ſa-
tisfiebat, postremum horti irrigabantur. Sed inter plurima caducæ aquæ commoda
illud non extremum putat Frontin{us}, quòd & vrbis ſalubritati maximè conferret,
quia immundiciarum facies, impurior ſpirit{us}, & cauſæ grauioris cœli, quib{us}
apud veteres vrbis infamis aër fuerat, remotæ eſſent.

Et ſalíentes. ] Capita ſunt fistularum, qui & ſiphunculi dicuntur, quorum
ora ſi perenniter fluunt, mastis, id eſt mammis teguntur. Varro cap. XIIII . lib. III . de re restica, vocat papill{as}, ſiue, vt aliqua exemplaria habent, mamill{as}, Caßio-
dor{us} vbera Et quòd interdum pro mastis ſcalpentur ora Leonina, quod testatur
Plutarch{us} libro quarto ſympoſiacorum, problemate quinto, apud Aegyptios fieri, ea
sidoni{us} Apollinaris dicit Leones. Si, cùm libet, obturantur & laxantur, id fit epi-
ſtomijs, quorum manubriola dum torquentur, patefaciunt nares, atque ita manat
aqua: contraria verſatione eaſdem obturant.

Ex quíbus tertío ín domos príuatas. ] Scribit Frontin{us} lib. II . apud
antiquos omnem aquam in publicos vſ{us} erogari ſolitam eſſe, lege\’ cautum, ne quis
priuat{us} aliam duceret, quàm quæ ex lacu humum acceßiſſet (caducam vocabant)
& hanc ipſam non in alium vſum, quàm balnearum, aut fullonicorum, vectiga-
lis\’ ſtatutam mercedem, quæ in publicum penderetur, aliquid & in domos Prin-
cipum daretur, vide reliqua. Scitu illud dignum, quod tradit Galen{us} libro deci-
moſexto de vſu partium, ne in ciuitatib{us} quidem aquam mole ac pondere æqua-
lem locis omnib{us} eſſe diſpertitam, balneo enim publico, aut deorum luco, partem
aquæ maiorem tribui, fontib{us} verò biuiorum, & priuatis balneis minorem.

Vectigalibus tueantur per publícanos. ] Publicani dicuntur, qui
quid à fiſco conducunt, vt publicum vectigal, port{us} vænalium rerum, ſalinarum,
metallorum autore Vlpiano Fandect. lib. XXXIX . de public. & vectig. & eodem,
& Caio lib. L . de rerum & verb. ſignific.

Sin autem medij montes erunt. ] Palladi{us} lib. IX . cap. II . ita ex-
preßit. Si quis mons interiect{us} occurrerit, aut per latera ei{us} aquam ducem{us} obli-
quam, aut ad aquæ caput ſpelunc{as} librabim{us}, per quarum ſtructuram perueniat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer