Inhaltsverzeichnis : Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. Ita librata planitia tubulorum ac decurſus & expreſsionis, non extolle-
tur. Nanque vehemens ſpiritus in aquæductione ſolet naſci, ita vt etiam
ſaxa perrumpat, niſi primum leniter & parce à capite aqua immittatur,
& in geniculis, aut verſuris alligationibus, aut pondere ſaburræ continea-
tur: reliqua omnia vti ſiſtulis plumbeis ita ſunt collocanda. Item cum
primo aqua à capite immittitur, ante fauilla immittetur, vti coagmenta,
ſi qua ſuntnon ſatis oblita, fauilla oblinantur. Habent autem tubulorum
ductiones ea commoda. Primum in opere, quòd ſi quod vitium factum
fuerit, quilibet id poteſt reficere, etiamq́; multo ſalubrior eſt ex tubulis
aqua, quàm per fiſtulas: quòd per plumbum videtur eſſe ideo vitioſa,
quòd ex eo ceruſſa naſcitur: hæc autem dicitur eſſe nocens corporibus
humanis, ita ſi quod ex eo procreatur id eſt vitioſum, non eſt dubium,
quin ipſum quoq; non ſit ſalubre. Exemplar autem ab artificibus plum-
bariis poſſumus accipere, quod palloribus occupatos habent corporis co-
lores. Nanque cum fundendo plumbum flatur, vapor ex eo inſidens cor-
poris artus, & indies exurens, eripit ex membris eorum ſanguinis virtu-
tes. Itaque minime fiſtulis plumbeis aqua duci videtur, ſi volumus eam
habere ſalubrem. Saporem quoque meliorem ex tubulis eſſe, quotidia-
nus poteſt indicare victus, quod omnes extructas cum habeant vaſorum
argenteorum menſas, tamen propter ſaporis integritatem fictilibus vtun-
tur. Sin autem fontes non ſunt, vnde ductiones aquarum faciamus, ne-
ceſſe eſt puteos fodere. In puteorum autem foſsionibus non eſt conte-
mnenda ratio, ſed acuminibus ſolertiaq́; magna naturales rerum rationes
conſiderandæ, quòd habet multa variaq́; terra in ſe genera. Eſt enim, vti
reliquæ res, ex quatuor principiis compoſita, & primum eſt ipſa terrena,
habetq́; ex humore aquæ fontes. Item calores, vnde etiam ſulphur, alu-
men, bitumen naſcitur, aërisq́; ſpiritus immanes, qui cum graues, per in-
teruenia fiſtuloſa terræ, perueniunt ad foſsionem puteorum, & ibi homi-
nes offendunt fodientes, naturali vapore obturant in eorum naribus ſpiri-
tus animales: ita qui non celerius inde effugiunt, ibi interimuntur. Hoc
autem quibus rationibus caueatur, ſic erit faciundum. Lucerna accenſa
demittatur, quæ ſi permanſerit ardens, ſine periculo deſcendetur. Sin au-
tem eripietur lumen vi vaporis, tunc ſecundum puteum dextra ac ſini-
ſtra defodientur æſtuaria, ita (quemadmodum per nares) ſpiritus ex
æſtuariis diſsipabuntur. Cum hæc ſic explicata fuerint, & ad aquam erit
peruentum, tunc puteus ita ſe piatur ſtructura, ne obturentur venæ. Sin
autem loca dura erunt, aut in imum venæ penitus non fuerint, tunc ſi-
gninis operibus ex tectis, aut à ſuperioribus locis excipiendæ ſunt copiæ. In ſigninis autem operibus hæc ſunt facienda, vti arena primum puriſsi-
ma aſperrimaq́; paretur, cæmentum de ſilice frangatur ne grauius quàm
librarium, calx quàm vehementiſsima mortario miſceatur, ita vt quinq;

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer