M. VITRVVII POLL.
recta regula, normalem angulum faciunt, id eſt rectum, ceu flex{us} eſt cubiti, qui
Græcis ὰγκὼμ dicitur. Qua in ſignificatione vſ{us} eſt ad finem libri tertij, normæ ſci-
licet vtranque regulam eo nomine intelligens. Heſychi{us} ſcribit etiam murorum
flex{us} vocari ἀγκῶνας. Nam loca eſſe oßib{us} plena Etymolog{us} autor eſt. Et ipſe Vi-
truui{us} libro quarto cap.
VI
. ancones vocat e{as} veluti menſul{as}, quæ in ostiorum
antepagmentis dextrà atque ſinistrà ad imi ſupercilij libramentum præter folium
propendent. Sunt & ancones vaſa Papiniano Pandect. lib.
XXXIII
. de fundo in-
ſtructo. de quib{us} Catellian{us} Cotta.
Sed ſphæroídes habere ſchema. ] Id eſt, eſſe figuræ rotundæ. Eam eſſe
aquæ figuram indicio ſunt pluuiæ, guttæ roris. Cum ita res habeat, vt in corpori-
b{us}, quæ homogenea vocant, partes ſibi eam figuram vendicent, quam totum ipſum. Præterea qui nauigant, propter aquæ tumorem, quæ emin{us} non vident, vbi pro-
pi{us} acceſſerunt, conſpicere poſſunt. Sed vide, ſi plura deſider{as}, Aristotelem lib.
II
. de cœlo, Ioannem à ſacro busto in lib. ſphæræ, strabonem lib. vltimo, & alios.
Exemplar autem chorobatis erit in extremo volumine de-
ſcriptum. ] Perijt hæc Vitruuiani chorobatis deſignatio cum cæteris.
Et ſi erit faſtigium magnum. ] Id eſt ſi alt{us} loc{us} eſt, vnde concipitur
aqua, & longi{us} erit deducenda.
190.
Quot modis ducantur aquæ. # CAP. VII.
DVCTVS autem aquæ fiunt generibus tribus, riuis
per canales ſtructiles, aut fiſtulis plumbeis, ſeu tubulis
fictilibus, quorum eæ rationes ſunt. Si canalibus, vt
ſtructura fiat quam ſolidiſsima, ſolumq́; riui libra-
menta habeat faſtigata, ne minus in centenos pedes ſe-
mipede eæq́; ſtructuræ confornicentur, vt minime ſol
aquam tangat. Cumq́; venerit ad mœnia, efficiatur caſtellum, & caſtel-
lo coniunctum ad recipiendum aquam triplex immiſſarium, collocen-
turq́; in caſtello tres fiſtulæ æqualiter diuiſæ intra receptacula coniuncta,
vti cum abundauerit, ab extremis in medium receptaculum redundet. Ita in medio ponentur fiſtulæ in omnes lacus & ſalientes. Ex altero in
balneas, vt vectigal quotannis populo præſtent: ex quibus tertio in do-
mos priuatas, ita, ne deſit in publico. Non enim poterunt auertere cum
habuerint à capitibus proprias ductiones. Hæc autem quare diuiſa con-
ſtituerim, hæ ſunt cauſæ, vti qui priuatim ducent in domos, vectigalibus
tueantur per publicanos aquarum ductus. Sin autem medii montes
erunt inter mœnia & caput fontis, ſic erit faciundum, vti ſpecus fodian-
tur ſub terra, librenturq́; ad faſtigium, quod ſuprà ſcriptum eſt: & ſi to-
phus erit, aut ſaxum, inſuo ſibi canalis excidatur: ſin autem terrenum
aut arenoſum erit ſolum, parietes cum camera in ſpecu ſtruantur, & ita
perducatur, puteiq́; ita ſint facti, vti inter duos ſint actus. Sin autem fi-